A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

110 doctrinae, quae quidem, saeculorum de­cursu, tum Christianorum universitatem praeclarissimis affecit solaciis, tum opti­mum quemque in admirationem infinitae Christi caritatis rapuit, in pervetustis la­tináé et orientalis Ecclesiae Liturgiis, in scriptis Sanctorum Patrum, denique in pluribus antiquarum Synodorum decretis expressa licet et manifesta deprehendere. Id ipsum autem Oecumenica Tridentina Synodus sollemniore quadam definitione ad credendum proposuit, cum docuit «ani­mas in Purgatorio detentas fidelium suf­fragiis, potissimum vero acceptabili Alta­ris sacrificio iuvari«, ecsque anathemate perculit, qui dicerent, sacrum non esse litandum »pro vivis et defunctis, pro pec­catis, poenis, satisfactionibus et aliis ne­cessitatibus». Neque vero rationem agendi huic docendi rationi dissimilem unquam secuta est pia Mater Ecclesia; nullo enim tempore destitit Chrislifidcles vehemen­ter hortari, ne paterentur, defunctorum animas iis carere utilitatibus, quae ab eodem Missae sacrificio uberrime pro­fluerent. Qua tamen in re hoc laudi Chri­stiano populo verti debet, nunquam eius pro defunctis studium industriamque de­fuisse: ac testis Ecclesiae historia est, cum fidei caritatisque virtutes altius insiderent animis, actuosiorem tunc operam et reges et populos, ubicumque patebat catholicum nomen, in eluendas Purgatorii animas contulisse. Ea ipsa profecto effecit tam incensa maiorum pietas, ut, plura ante saecula, in Regno Aragóniáé, consuetudine paula- tim inducta, die .Sollemnis Commemora­tionis omnium defunctorum sacerdotes saecularis sacrum bis peragerent, ter vero regulares; quod privilegium Decessor Nos­ter immortalis memoriae Benedictus XIV. non modo, iustis de causis, confirmavit, verum etiam rogatu Ferdinandi VI. Hi- spaniarum Regis Catholici, itemque Ioan- nis V. Lusitaniae Regis, Litteris Apostoli- cis, die XXVI. mensis Augusti anni MDGGXLVIII. datis, ila produxit, ut cui­libet sacerdoti e regionibus utrique Prin­cipi sublectis facultatem faceret ter eadem in Sollemni Commemoratione litandi. Procedente autem tempore, permulti, tum sacrorum Antistites, tum ex omni or­dine cives, iterum et saepius supplices preces Apostolicae Sedi abhibuerunt, ut eiusmodi privilegio ubique gentium lice­ret uti: eademque de re a proximis De­cessoribus Nostris et a Nobismetipsis, in hisce Pontificatus Nostri primordiis, po­stulatum est haud semel. Nec vero dixe­ris, causas, quae ad propositum olim afferentur, iam nunc defecisse: quinimmo et exstant adhuc et ingravescunt in dies. Etenim Christifidelium, (pii Missas in de­functorum solacium celebrandas vel quo­vis modo statuerint vel testamento lega­verint, pia haec instituta et legata dolen- dum est partim deleta esse, partim ab iis neglegi qui minime omnium debeant. Huc accedit, ut ex ipsis, quorum explorata re­ligio est, non pauci redituum imminutione cogantur, ad contrahendum Missarum nu­merum, supplices Apostolicam Sedem adire. Nos igitur, denuo conscientiam eorum graviter onerantes, qui suo hac in re offi­cio non satisfaciant, caritate in defuncto­rum animas, qua vel a pueris incensi su­mus, vehementer impellimur, ut omissa cum ingenti earum detrimento suffragia, quantum in Nobis est, aliquo pacto sup­pleamus. Ea quidem miseratio liodie maio­rem in modum Nos permovet, cum, lu­ctuosissimi belli facibus Europae fere omni admotis, cernimus ante Nostros paene oculos tantam hominum copiam,

Next

/
Thumbnails
Contents