A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

7 super, scopos vera intentio est. Ergo episcopein, si velimus, latiné superinten­dere possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesses*.1 »Locus superior sine quo populus regi non potest, etsi ita administratur, ut de­cet, tamen indecentur appetitur,«2 Si quis his auditis et a nobis serio consideratis stupefactus, ne dicam scan­dalizatus conspiceret nos infirmitatum nostrarum conscios in throno hoc, audiat et illud S. Augustini: »Si quam operani vestram m'ater ecclesia desideraverit, ne elatione avida suscipiatis, nec blandienle desidia respuatis .«3 Et S. Gregorium: »Tunc ante Dei ocu­los vera est humilitas, cum ad respuendum hoc, quod utiliter subire praecipitur, per­tinax non es?.«4 Et per amorem Sacratissimi Cordis Jesu rogamus Vos Venerabiles Fratres et Filios dilectissimos, ut piis vestris oratio­nibus adjuvare infirmitatem nostram non desinatis: ne quando immemores essemus principalis et finalis momenti in episco­patu: prodesse nempe ac gloriae Dei et utilitati proximorum intendere! Et etiam hoc potest timore replere cor nostrum; ideo dicit S. Gregorius in Pastore: »Apo­stolus laudans desiderium (sc. boni ope­ris) in pavorem vertit protinus, quod lau­davit, cum subjungit: oportet autem epi­scopum irreprehensibilem esse; ac si aperte dicat: laudo, quod quaeritis; sed prius discite, quid quaeratis.« Prius discite, quid sit episcopatus?! Licet non quaereremus, imo plane decli­nare a nobis cuperemus hanc gradus celsi­tudinem: iterum tamen iterumque recogi­tabamus, qui sint episcopi, quos valedi­1 De civitate Dei. c. 19. t. 7. — 8 De civitate Dei C. 19. — 8 Ad Endolium ep. 48. — 4 Pastor. I. e. VI. cens illis sic allocutus est Apostolus Gen­tium: »Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episco­pos regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit sanguine suo.«t Utique posuit non proxime, sed per ipsos Apostolos, epii ipsis iurisdictionem conferebant secundum doctrinam SS. Pa­trum : S. Leonis M.: »11 uius muneris sacra­mentum ita Dominus ad omnium aposto­lorum officium pertinere voluit, ut in bea­tissimo Petro, apostolorum omnium sum­mo principaliter collocavit et ab ipso quasi quodam capite, dona sua velit in corpus omne manares*.2 S. Optati Millevitani: »Beatus Petrus, cui satis erat, si postquam negavit, solum ve­niam consequeretur, et praeferri omnibus apostolis meruit et claves regni coelorum communicandas ceteris solus accepits*3 S. Gregorii Nysseni: »Per Petrum epi­scopis dedit elavem coelestium bonorum«/ quo iurisdictio episcopalis exprimitur, et quo nunc in nobis quoque complementum accipiebat plenitudo sacerdotii: En alios radices detectos timoris tremorisque! Nam sacerdos praedicans, perseve­rans in orationibus et obsecrationibus, condolens turbae, sublevans inopes et in­firmos, administrans sacramenta et sacra- men talia et — nunc venio ad fortissimum — sacerdos consecrans et absolvens peccata, alter Christus. Quem minxit Deus Spiritu Sancto, qui pertransiit benefaciendo«5 qui teste S. Mathaeo: »circuibat omnes civitates et castella, docens in syna­gogis eorum et praedicans evangélium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.«6 »Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem ‘ Act. 20, 28. — * Epist. ad Eppum Vienn. — 8 Lib. VII. contra Parmea. — 4 Benix. I. 64. — 6 Act. 10, 38. — 8 Mt. 9, 13,

Next

/
Thumbnails
Contents