A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
211 mutuisque exemplis inflammari solent, ideo Nos alias atque alias excitari consociationes catholicorum equidem vehementer gaudemus. Atque illae non solum optamus ut crescant, sed volumus No- slro etiam patrocinio studioque semper floreant: florebunt autem, modo praescriptionibus, quas haec Apostolica Sedes iam dedit vel datura eis est, constanter fideliterque obtemperarint. Quotquot igitur, earum participes societatum, pro Deo Ecclesiaque contendunt, ne sinant unquam sibi excidere quod Sapientia clamat: Vir obediens loquetur victoriam;31 nisi enim Deo paruerint per obsequium in Ecclesiae ducem, nec divinam sibi conciliabunt opem, et frustra contendent. IS. Ad haec omnia vero — ut eum, quem exspectamus, exitum habeant — nostis, Venerabiles Fratres, illorum necessariam esse prudentem sedulamque operam, quos Christus Dominus operarios in messem suam misit, id est clericoriim. Quare intelligitis praecipuam vestram curam in hoc debere versari, ut et qui apud vos de sacro ordine iam sunt, in eis consentaneam sanctimoniam foveatis ,et qui sunt alumni sacrorum, eos optimis institutis praeceptisque ad munus tam sanctum rite conformetis. Id vos ut quam diligentissime facere veliLis — tametsi vestra diligentia hortatione non indiget — hortamur atque etiam obsecramus. Res enim eiusmodi agitur, ut nulla sit maioris momenti ad Ecclesiae bonum: qua de re, cum Decessores Nostri fel. rec. Leo XIII. et Pius X. egerint data opera, Nos hic plura dicere non habemus. Tantum rogamus, ut illa Pontificum sapien- tissimorum acta, praesertim Piana Exhortatio ad Clerum, suadentibus atque instantibus vobis, ne unquam obruantur oblivione, sed studiosissime observentur. Unum tamen est quod praeteriri silenLio non debet: quotquot enim sunt sacerdotes, omnes, uti filios Nobis penitus dilectos, volumus admonitos, quam plane opus sit, cum ad propriam ipsorum salutem, tum ad sacri ministerii fructum, eos quidem suo quemque Episcopo co- niunctissimos esse, atque obsequentissi- mos. Profecto ab illa elatione animi et contumacia, quae horum est temporum, non omnes, ut supra deploravimus, vacant administri sacrorum; neque enim raro contingit Pastoribus Ecclesiae, ut dolorem et impugnationes inde inveniant, unde solatium et adiumentum iure px- spectarint. Iam vero qui tam misere officium deserunt, etiam atque etiam recogitent, divinam esse eorum auctoritatem, quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei,32 ac si ut vidimus, Deo resistunt, quicumque potestati cuivis legitimae resistunt, multo magis impie eos facere, qui Episcopis, quos Deus suae potestatis sigillo consecraverit, parere abnuant. Cum caritas, ita Ignatius Martyr, non sinat nie tacere vobis, pro- pterea anteverti vos admonere, ut unanimi sitis in sententia Dei. Etenim Jesus Christus, inseparabilis nostra vita, sententia Patris est, ut et Episcopi, per tractus terrae constituti, in sententia Pa Iris sunt. Unde decet vos in Episcopi sententiam concurrere.33 Quemadmodum au- tum Martyr illustris, ita omnes, quotquot fuerunt, Patres et Doctores Ecclesiae locuti sunt. — Ad haec, nimis grave propter difficultates quoque temporum sacri Pastores ferunt onus; graviore etiam in sollicitudine sunt de gregis concrediti salute: Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri,34 Nonne crudeles dicendi sunt, qui eis, ob33 Act. XX. 28. — 33 In Epist. ad Ephes., III. — 33 Hcbr XIII. 17. " Prov. XXI. 28.