A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
r 212 sequium debitum recusando, id oneris, id sollicitudinis augent? Hoc enim non expedit vobis,35 diceret istis Apostolus: id- que propterea quia Ecclesia est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens ;36 ex quo sequitur, cum Ecclesia non esse, qui cum Episcopo non sit. 19. Et nunc, Venerabiles Fratres ,in harum exitu litterarum, sponte redit animus ad illud ,unde initium scribendi fecimus; atque huius calamitosissimi belli finem, tum societati hominum, tum Ecclesiae, iterum omnibus pecibus imploramus ; hominum quidem societati, ut, reconciliata cum fuerit pax, in omni civili et humano cultu vere progrediatur: Ecclesiae autem lesu Christi, ut, nullis iam impedimentis retardata, pergat in quavis ora ac parte terrarum opem et salutem hominibus afferre. —- Ecclesia sane iam multo diutius non ea, qua opus habet, plena libertate fruitur; scilicet ex quo Caput eius Pontifex Romanus illo coepit carere praesidio, quod, divinae providentiae nutu, labentibus saeculis na- ctus erat ad eamdem tuendam libertatem. Hoc autem sublato praesidio, non levis catholicorum turbatio, quod necesse erat fieri, secula est: quicunque enim Romani Pontificis se filios profitentur, omnes, et qui prope sunt et qui procul, iure optimo exigunt ut nequeat dubitari, quin communis ipsorum Parens in admini- stratione Apostolid muneris vere sit et prorsus appareat ab omni humana potestate liber. Itaque magnopere exoptantes, ut pacem quamprimum gentes inter se componant, exoptamus etiam ut Ecclesiae Caput in hac desinat absona con36 Ibid. 17. — 36 S. Cypr. .Florentio cui et Pup- piano ep. 66 (al. 69 )‘. ditione versari, quae ipsi tranquillitati populorum, non uno nomine, vehementer nocet. Hac igitur super re, quas Decessores Nostri pluries expostulationis fecerunt, non quidem humanis rationibus, sed officii sanctitate adducti, ut videlicet iura ac dignitatem Sedis Aposto- licae defenderent, easdem Nos iisdem de causis hic renovamus. 20. Restat, Venerabiles Fratres, ut, quoniam Principum eorumque omnium, qui possunt vel atrocitati vel incommoditati rerum, quas memoravimus, finem imponere, in manu Dei sunt, voluntates, ad Deum suppliciter attollamus vocem, atque, universi generis humani nomine, clamemus: »Da pacem, Domine, in diebus nostris.« Qui de se dixit: Ego Dominus . . . faciens pacem31 Ipse tempestatum fluctus, quibus et civilis et religiosa societas iactatur, nostris conversus precibus ad benignitatem, sedare celeriter velit. Adsit nobis propitia Virgo beatissima, quae ipsum genuit Principem pacis; ac Nostrae humilitatem Personae, Pontificale ministerium Nostrum, Ecclesiam atque adeo omnium animas hominum, divino Filii sui sanguine redemptas, in maternam suam fidem tutelamque recipiat. Auspicem caelestium munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis, Venerabiles Fratres, vestroque Clero et populo apostolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, dic festo Sanctorum omnium, I. Novembris MCMXIV, Pontificatus Nostri anno primo. Benedictus PP. XV. Jaurini, die 19. Decembris 1914. 37 Isai. XIV. 6-7. Dr. Ludovicus Balics, m. p., vicarius capitularis.