A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

204 quos ita videris alteros alteris infestos, eos dixeris ab uno omnes prognatos, num eiusdem naturae, eiusdem societatis hu­manae participes? Num fratres agnove­ris, quorum unus est Pater in coelis? Dum autem infinitis utrimque copiis furiose decernitur, interea doloribus et miseriis, quae bellis, tristis cohors, comi­tari solent, civitates, domus, singuli pre­muntur: crescit immensum in dies vidua­rum orborumque numerus; languent, in­terceptis itineribus, commercia; vacant agri; silent artes; in angustiis locuple­tes, in squalore inopes, in luctu sunt omnes. 3. Hisce Nos tam extremis rebus per­moti, in primo tamquam limine Pontifi­catus maximi, Nostrarum partium esse duximus, suprema illa Decessoris Ne- stri, praeclarae sanctissimaeque memo­riae Ponlificis, revocare verba, iisque ite­randis, Apostolicum officium auspicari; vehementerque eos, qui res regunt vel gu­bernant publicas, obsecravimus, ut, re­spicientes quantum effusum iam esset lacrimarum et sanguinis, almia pacis munera reddere populis maturarent. At­que utinam, Dei miserentis beneficio, fiat, ut, quem Angeli in ortu divini hominum RcdempLoris faustum cecinere nuntium, idem, ineuntibus Nobis vicarium Ipsius munus, celeriter insonet: In terra pax ho­minibus bonae voluntatis.5 Audiant Nos ii, rogamus, quorum in manibus fortuna civitatum sita est. Aliae profecto adsunt viae, rationes aliae, quibus, si qua sunt violata iura, sarciri possint. — Has, positis interim armis, bona experiantur fide animisque volentibus. Ipsorum Nos universarumque gentium amore impulsi, nulla Nostra causa, sic loquimur. Ne si­nant igitur hanc amici et patris vocem in irritum cadere. * Luk. II. 14. 4. At vero, non solum huius cruenti dimicatio belli miserrimos habet populos, Nosque anxios et sollicitos. Alterum est, in ipsis medullis humanae societatis in­haerens, furiale malum; idque omnibus, quicumque sapiunt, est formidini, utpote quod, cum alia iam attulerit et allaturum sit detrimenta civitatibus, tum huius lu­ctuosissimi belli semen iure habeatur. Ete­nim ex quo Christianae sapientiae prae­cepta atque instituta observari desita sunt in disciplina rei publicae, cum sta­bilitatem tranquillitatemque ordinis illa ipsa continerent, necessario nutare fundi­tus coeperunt civitates, ac talis et men­tium conversio et morum demutatio con­secuta est, ut, nisi Deus mature adiuvet, impendere iam humanae consortionis vi­deatur exilium. Itaque haec cernimus: abesse ab hominum cum hominibus con- iunctione benevolentiam mutuam; despi­catui haberi eorum qui praesunt, auctori­tatem; ordines cum ordinibus civium iniuriose contendere; fluxa et caduca ita sitienter appeti bona, quasi non alia sint, eaque multo potiora, homini proposita ad comparandum. His quidem quatuor capitibus causas totidem contineri arbi­tramur, cur societas humani generis adeo graviter perturbetur. Danda igitur com­muniter est opera, ut pellantur e medio, Christianis nimirum principiis revocan­dis, si vere consilium est pacare commu­nes res recteque componere. 5. Ac primum Christus Dominus, cum hanc ipsam ob causam de caelis descen­disset, ut, quod invidia diaboli eversum fuerat, restitueret in hominibus regnum pacis, non alio illud voluit niti funda­mento, nisi caritatis. Quare haec saepius: Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem;6 Hoc est praeceptum meum; ut diligatis invicem;1 Haec mando vobis, ut 6 Joan. XTII 34. — T Joan. XV. 12.

Next

/
Thumbnails
Contents