A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
205 diligatis invicem;8 tamquam si unum hoc suum esset officium et munus, adducere homines, ut diligerent inter se. Atque huius rei gratia, quod non adhibuit argumentorum genus? Suspicere in caelum nos omnes iubet: Unus est enim Pater vester, qui in caelis est.9 Omnes nullo nationis aut linguae aut nationum discrimine, eamdem docet formulam precandi: Pater Noster, qui es in caelis;10 quin etiam affirmat Patrem caelestem, in beneficiis naturae dilargiendis, ne merita quidem singulorum discernere: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super iustos et iniustos.11 Fratres etiam nos tum dicit inter nos esse, tum suos appellat: Omnes autem vos fratres estis 12 Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,13 Quod vero ad fraternum amorem excitandum, vel erga eos quos naturae superbia contemnit, valet plurimum, in infimo quoque suae ipse vult agnosci personae dignitatem: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.11 Quid, quod sub exitum vitae impensissime rogavit Patrem, ut quotquot in se ipsum essent credituri, omnes caritatis copulatione essent unum? Sicut tu Pater in me, et ego in te.15 Denique, e cruce pendens, suum sanguinem in nos omnes exhausit, unde quasi coagulati compactique in unum corpus, sic amaremus inter nos, quemadmodum inter membra eiusdem corporis summa amicitia est. — Verum longe aliter se habent mores horum temporum. Nunquam fortasse fraternitatis humanae tanta fuit, quanta hodie, praedicatio, quin imo non dubitant, Evangelii voce neglecta, operaque Christi et Ecclesiae posthabita, hoc fraternitatis studium efferre, tamquam 8 Joan. XV. 17. — 9 Matth. XXIII. 9. - Matth. VI. 9. — ” Matth. V. 45. — ** Matth. XXIII. 8. — 13 Rom VIII. 29 - 14 Matth. XXV. 40. — 16 Joan. XVII. 21. unum c maximis muneribus, quae huius aetatis humanitas pepererit. Re tamen vera, numquam minus fraterne actum est inter homines, quam nunc. Crudelissima ob dissimilitudines generis sunt odia; gentem a gente potius simultates, quam regiones separant; eadem in civitate, eadem intra moenia flagrant mutua invidia ordines civium; inter privatos autem omnia amore sui, tamquam suprema lege, diriguntur. 6. Videtis, Venerabiles Fratres, quam necesse sit omni studio eniti, ut Jesu Christi caritas rursus in hominibus do- minetur. Hoc certe semper Nobis propositum habituri sumus, vehit proprium Nostri Pontificatus opus; hoc ipsum studete vos, hortamur. Ne desistamus vel inculcare auribus hominum vel re praestare illud Joannis: Diligamus alterutrum,16 Praeclara certe, valdeque commendanda sunt illa quibus haec aetas abundat beneficentiae causa institutis; at enim, si quid ad veram Dei et aliorum caritatem in animis fovendam conferant, tum demum solidae utilitatis sunt: quod si nihil eo conferant, nulla sunt; nam qui non diligit, manet in morte.11 7. Alteram diximus communis perturbationis causam in eo consistere, quod iam non sancta vulgo sit eorum, qui cum potestate praesunt, auctoritas. Ex quo enim placuit omnis humanae potestatis non a Deo, rerum conditore et dominatore, sed a libera hominum voluntate deducere originem, vincula officii, quae eos inter qui praesunt et qui subsunt, intercedere debeant, adeo extenuata sunt, ut propemodum evanuisse videantur. Immodicum enim studium libertatis cum contumacia coniunctum, paullatim usquequaque pervasit, idque ne domesticam quidem societatem, cuius potestatem luce 16 I. Joan. III. 23. — 17 Ibid. 14.