A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
203 XXIX BENEDICTUS PP. XV. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Nr. 7731 Litterae Encyclicae Benedicti Papae XV. ad Patriarchas, Primates, Archi- episcopos et Episcopos aliosque locorum Ordinarios. 1. Ad beatissimi Apostolorum Principis cathedram arcano Dei providentis consilio, nullis Nostris meritis, ubi provecti sumus, cum quidem Christus Dominus ea ipsa Nos voce, qua Petrum, appellaret : pasce agnos meos, pasce oves meas1; continuo Nos summa cum benevolentiae caritate oculos in gregem, qui Nostrae mandabatur curae, convertimus; innumerabilem sane gregem, ut qui universos homines, alios alia ratione, complectatur. Omnes enim, quotquot sunt, Jesus Christus a peccati servitute, profuso in pretium suo sanguine, liberavit; nec vero est ullus, qui a beneficiis redemptionis huius exceptione excludatur: itaque genus humanum divinus Pastor partim Ecclesiae suae caulis iam feliciter inclusum habet, partim se eodem compulsurum amantissime affirmat: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audientß Equidem non vos celabimus, Venerabiles Fratres: ante omnia, divina certe benignitate excitatum, sensimus in animo incredibilem quemdam studii et amoris impetum ad cunctorum salutem hominum quaerendam; aeque illud ipsum fuit Nostrum in Pontificatu suscipiendo votum, quod Jesu, mox crucem subeuntis, fuerat: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi.3 2. Iam vero, ut primum licuit ex hac arce Apostolicae dignitatis rerum humanarum cursum uno quasi obtutu contemplari, cum lacrimabilis obversaretur Nobis ante oculos civilis societatis conditio, acri sane dolore affecti sumus. Quo enim pacto fieret, ut Nostrum cummunis omnium Patris animum non vehementissime sollicitaret hoc Europae atque adeo orbis terrae spectaculum, quo nullum fortasse nec atrocius post hominum memoriam fuit, nec luctuosius? Omnino illi advenisse dies videntur, de quibus Christus praenuntiavit: Audituri . . . estis praelia, et opiniones praeliorum... Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnumA Tristissima usquequaque dominatur imago belli; nec fere nunc est aliud, quod hominum cogitationes occupet. Maximae sunt praestantissimaeque opulentia gentes quae dimicant: quamobrem quid mirum, si horrificis bene instructae praesidiis, quae novissime ars militaris invenit, conficere se mutuo exquisita quadam immanitate contendant? Nec ruinarum igitur nec caedis modus: quotidie novo redundat cruore terra, ac sauciis completur exanimisque corporibus. Num, 1 Joan. XXI. 15-17. - * Joan. X. 16. 3 Joann. XVII. 11. — 4 Matth. XXIV. 6, 7.