A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

202 Ideo dignus et potens factus, ut sit nobis exemplar vivendi ad normam irre­prehensibilem Evangelicáe vitae et sic adjutor esset gaudii nostri. Dignus et potens, — uti omnes in Deo confidimus — parare Domino plebem perfectam. Exemplum Principis Apostolorum secutus, cum esset liber ab omnibus, omnium se servum facit, ut plures lucrifaceret. Episcopus factus, ponitur super excel­sum candelabrum, ut clarissimorum operum et sermonum ubique radios emittat, etiamsi laboribus ipse consumatur. Ideoque indubitanter speramus, fore, ut et divinum adiutorium et spiritualium fra­trum ac filiorum dilectio abundantius Ei adsit. Iucundum enim erit nobis et in posterum, sub regimine tanti Pastoris complere Sanctissimi Patris nostri Benedicti XV. PP. moni­tum; „quotquot enim sunt sacerdotes, omnes, uti filios Nobis penitus dilectos volumus admonitos, quam plane opus sit, cum ad propriam ipsorum salutem, tum ad sacri ministerii fructum, eos quidem suo quemque Episcopo coniunctissimos esse, atque obsequentissimos.“ Optime enim novimus, quam eximii pretii ipse Paulus Apostolus, doctor gentium suum ministerium habuerit; quamdiu ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo. Cumque omnis Evangelica perfectio reducatur ad studium humilitatis et mansuetudinis, — exspectemus clementissime nominatum Episcopum nostrum in spiritu humilitatis et mansuetudinis. Interim autem, donec advenerint Roma Bullae Praeconisationis, Venerabilique Capitulo exhibitae fuerint, manent omnia in statu quo. Preces ergo sumendae sunt in posterum quoque, donec novae ordinationes ad Venerabilem Clerum advenerint. Oremus pro invicem, ut salvemur. Jaurini, die 17. Decembris, 1914. Dr. Ludovicus Balics, m. p., vicarius capitularis. Oyöreyyhúzmeyye könyvsajtója — 115/1914»

Next

/
Thumbnails
Contents