A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
111 x. Nr. 4344 Declaratio de sanctis vel Beatis alicubi publico cultu Honoratis, absque certo S. Sedis decreto vel induito. t In Kalendariis perpetuis -et Propriis quae, iuxta novissimas Rubricas ad normam Bullae Divino afflatu et Motu Proprio Abhinc duos annos Ssmi Dni nostri Pii Papae X., et S. R. C. Decreta 12. Decembris 1912. -et 28. Octobris 1913. reformata, ipsius sacrae Congregationis revisioni -et approbationi subiiciuntur, aliquando Sancti vel Beati notantur qui neque in Romano Martyrologio descripti sunt, neque publico cultu a sancta Sede certe decreto vel confirmato potiuntur, prouti speciatim praesribitur per generale Decretum n. 3926 diei 19. Iuniil896. ad 1. et 2. Quum tamen eiusmodi Sancti vel Beati nuncupati in locis particularibus ex immemorabili consuetudine publico ac religioso cultu honorantur cum Officio et Missa; atque, hac de causa, in memoratis Kalendariis et Propriis a Rmis Ordinariis inscribantur, sacra Rituum Congregatio, de mandato eiusdem Ssmi Domini nostri declarat ex hac inscriptione nullo pacto fas esse arguere ipsos Sanctos vel Beatos nuncupatos beatificatio- nem formalem vel aequipollentem obtinuisse, eorumquc cultum, prouti de casu excepto a Decretis sa. me. Urbani Papae VIII., et recentioribus S. R. C. decretis seu declarationibus dd. 11. Novembris 1912. et 31. Ianuarii 1913., recognitum et confirmatum fuisse, sed tantum conclu- den-e licet horum Sanctorum vel Beatorum cultum manere in statu suae possessionis, ac proinde neque augeri extendi posse inconsulta S. Sede. Demum hortantur Rmi Ordinarii ut memorati Sancti vel Beati in suis Kalendariis et Propriis particularibus aliquo signo seu asterisco distinguantur ab aliis Sanctis vel Beatis in Martyrologio Romano descriptis vel rite canonizatis aut beatificatis, uti laudabiliter fit in aliquibus locis. Contrariis non obstantibus quibuscunque, etiam speciali mentione dignis. Die 28. Aprilis 1914. — L. f S. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus.—/- Petrus La Fontaine, Ep. Chryst., S-ecretarius. Jaurini, die 12-a Junii 1914. Quum in Kalendariis particularibus aliquoties duo vel tres Sancti aut Beati sub eodem Communi descripti, eadem die et sub eodem ritu ita occurrant, ut unico Festo, Officio et Missa sint recolendi ad normam decreti 28. Octobris 1913., humiles enixaeque preces ab eiusmodi Kalendaria habentibus sacrae Rituum Congregationi porrectae sunt, ut pro his casibus nova Officia cum Missis de Communi, praeter cetera iam existen- tia, conficere atque adprobare vellet, in Propriis particularibus opportune inserenda. Sacra porro ipsa Congregatio his votis precibusque indulgens, facto verbo cum sanctissimo Domino nostro Pio Papa X., quatuor Officia cum Missis de Communi, nempe plurium Confessorum ! i i Nr. 4345 Decretum Adproba- tionis et Concessionis circa Officia et Missas de Communi plurium Confessorum Pontificum vel non Pontificum et Plurium Virginum vel non Virginum.