A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

112 Nr. 4346 Dubia. :am Pontificum quam non Pontificum itemque plurium tam Virginum quam non Virginum concinnanda curavit; at­que, opere diligenter absoluto et revisio, eiusdem sanctissimi Domini nostri aucto­ritate probavit. Potetstatem insuper fecit Rmis Episcopis aliisque locorum Ordi­nariis ac Superioribus cuiusvis Ordinis, Congregationis seu Instituti Kalendarium particulare habentis, suprarelata Officia et Missas de Communi, iuxta prudens eorum iudicium, respectivis Propriis ad- probatis inserendi, et semel pro semper ecclesiis, clero aliisque personis ad di­vinum Officium recitandum adstrictis ac subditis concedendi, iubendi ac prae­ceptiva declarandi in enunciatis Festis, sive ex integro, sive pro ea parte quae de Communi sumenda est, si altera pro­pria habeatur. Pro clero autem saeculari almae Urbis sacra eadem Congregatio, de mandato ipsius sanctissimi Domini no­stri, eadem Officia praeceptive adhibenda esse declarat. Contrariis non obstantibus quibus­cumque etiam, speciali mentione dignis. Die 22. Maii 1914. — L. f S. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus, f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius. Jaurini, die 12-a Junii 1914. Sacrae Rituum Congregationi sequen­tia dubia pro opportuna solutione sub­missa sunt, nempe: I. Quodnam Officium sumendum sit a dioecesibus Galliae, quae hucusque Fe­stum S. Genovefae Virg. in Kalendario dioecesano inscriptum non habebant, II. Quodnam Officium item recitari debeat in Hispania pro Festis Ss. Ful- gentii, Ildephonsi ac Leandri, utrum sci­licet de Doctoribus, ut hucusque factum est, an de Communi Confessorum Pon­tificum, III. Utrum Lectiones emendatae in Festis Ss. Felicis III. Papae et Conf. Be­nedicti Iosephi Labre Conf., Felicis a Cantalicio Conf., Ioannis Baptistae de Rossi Conf., Hadriani III. Papae et Conf., Rochi Conf., Hilari Papae et Conf. ac Eusebii Papae et Mart., necnon Bb. Ur­bani V. Papae et Conf., Gasparis dei Bu- falo Conf., Ioannis Leonardi Conf. et Victoris III. Papae et Conf., quae in Pro­prio Romano nuper adprobato habentur, sumi debeant vel possint ab omnibus dioecesibus seu institutis eadem Festa celebrantibus, quae magis proprias non habeant, IV. Utrum in Propriis particularibus fas sit Lectiones historicas Festorum Ecclesiae universalis, quae in respectivis Kalendariis impedita ab Officio nobiliori, Commemoratione tantum pollent, con­tractas in unam redigere, uti factum est in praefato Proprio Romano. Et sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, omni­bus perpensis, rescribendum censuit: Ad I. Sumatur Officium adprobatum die 27. Jan. 1853., et hucusque pro aliqui­bus locis ad calcem Breviarii adpositum. Ad II. Nihil innovetur. Ad III. Congruentius posse, sed non teneri; iuxta decisionem ab Ordinario seu Superiore semel pro semper sumen­dam et in posterum observandam. Ad IV. Affirmative et in casu Lectio­nes contractae a sacra Rituum Congre­gatione postulentur. Atque ita rescripsit, die 25. Maii 1914. L. f S. — Fr. S. Card. Martinéin, Prae­fectus. — f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius. Jaurini, die 12-a Junii 1914.

Next

/
Thumbnails
Contents