A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
99 Nr. 3993 Indulgentiae plenaria et partiales occasione centesimi anni a restituta Societate lesu. PIUS PP. X. Universis Christifideli- bus, salutem et apostolicam benedictionem. — Refert ad Nos dilectus filius Franciscus Xaverius Wernz, praepositus generalis Societatis lesu, die septimo proximi mensis Augusti centesimum reversurum esse annum, ex quo ipsa Societas, auctoritate et gratia Sedis apostolicae per Constitutionem »Sollicitudo omnium ecclesiarum« a Pio PP. VII. ree. mem. decessore Nostro obsignatam, restituta feliciter fuit. Ad auspicati eventus memoriam celebrandam, addit idem praepositus generalis, per triduum, videlicet diebus quarto, quinto et sexto atque insuper ipso septimo die mensis Augusti huius anni, honori sacratissimi Cordis lesu so- lemnes in gratiarum actionem supplicationes omnibus in ecclesiis atque in oratoriis publicis aut semipublicis ad societatem ipsam ubique terrarum pertinentibus fore peragendas. Ut vero hae fiant uberiore cum spirituali emolumento, enixas Nobis ipse generalis moderator preces humiliter adhibet, ut fidelibus in Societatis lesu templa ac sacella dictis diebus hoc anno conventuris, de thesauro Ecclesiae Nobis divinitus concredito, peculiares quasdam gratias largiri dignemur, quemadmodum Gregorius PP. XVI. rec. me. praedecessor Noster anno rep. salutis MDCCCXXXX. recurrente saeculari die ab eadem Societate confirmata, benigne peragendum existimavit. Nos autem votis his piis ultro libenterque annuentes, ut erga Societatem tot tantisque nominibus de Ecclesia Dei optime meritam benevolentis animi nostri sensus significemus, auditis VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Inquisitoribus generalibus, de Omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis tam religiosis dicLae Societatis alumnis, quam fidelibus ex utroque sexu, qui quovis die ad cuiusque eorum libitum eligendo, e praestitutis illis quatuor mensis Augusti diebus, quibus, de venia Congregationis sacrorum Rituum, restitutae Societatis lesu memoria solemuiter recoletur ubique terrarum, quamlibet dictae Societatis ecclesiam, sive quodvis eiusdem Societatis sacellum publicum aut semi- publicum, admissorum sacramentali confessione expiati ac caelestibus epulis rite refecti, visitaverint, ibique Deo gratias agentes, pro Christianorum principuin concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac sanctae matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam semel omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis religiosis et fidelibus, qui corde saltem contriti, quamlibet ex ecclesiis ipsis, sive quodvis e memoratis sacellis, Deo similiter gratiam agentes, precesque, ut supra diximus, fundentes, celebraverint, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum singulis illis quatuor diebus una vice acquirendam, largimur. Tandem permitti-