A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

100 Nr. 3994 Decretum de Jiovitiatus termino et inter­ruptione. mus religiosis ac fidelibus iisdem ut, si malint, possint plenaria et partialibus his indulgentiis vita functorum labes poenas­que expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem ut prae­sentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, et manu ali­cuius notarii publici subscriptis, seu si­gillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis prae­sentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annuto Piscatoris, die XXIII. Januarii anno MCMXIV. Pontificatus Nostri un­decimo. — L. f S. — R. Card. Merry dei Val, a Secretis Status. Jaurini, die 30-a Maii 1914. Cum propositae sint quaestiones sive circa tempus seu momentum, quo annus novitiatus compleri dicendus sit, sive circa modum, praesertim si novitius extra do­mum de licentia Superiorum per aliquot tempus moratus fuerit, quo interruptus haberi possit, S. Congregatio Religiosis Sodalibus praeposita, ad anxietates prae­cavendas, praecipue quoad professionis validitatem, statuit et decrevit ut sequitur: 1. Annus integer novitiatus, qui solus ad validitatem professionis requiritur, in posterum non stricte de hora ad horam, sed de die in diem intelligi debet. Idem dicendum de tribus integris annis voto­rum simplicium, quae emissionem voto­rum solemnium praecedere debent. 2. Novitiatus interrumpitur ita ut de- nuo incipiendus et perficiendus sit: a) si novitius a Superiore dimissus e domo exierit; b) si absque Superioris licentia domum deseruerit; c) si ultra triginta dies etiam cum licentia Superioris extra no­vitiatus septa permanserit. 3. Si novitius infra triginta dies, etiam non continuos, cum Superiorum licentia, extra domus septa permanserit, licet sub Superioris obedienlia, requiritur ad va­liditatem, et satis est, dies hoc modo trans­actos supplere: at Superiores hanc licen- tiant nisi iusta et gravi de causa ne im­pertiant. Quibus omnibus sanctissimo Domino nostro Pio Papae X. relatis ab infra- sripto sacrae Congregationis Secretario, Sanctitas Sua ea rata habere et confir­mare dignata est, contrariis quibuscum­que non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria sacrae Congregationis de Religiosis, die 3-a Maii 1914. — L. f S. — 0. Card. Cagiano de Azcvedo, Praefectus, f Donatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. Jaurini, die 30-a Maii 1914. Procurator Generalis Congregationis Sacerdotum Missionis harum quaestionum solutionem a S. Congregatione de Reli­giosis expostulavit, nempe: I. Utrum novitiatus illorum qui co­guntur e domo probationis exire causa militiae aut ad eandem militiam denuo vocati, censendus sil interruptus, ita ut ab initio sit repetendus, nulla ratione ha­bita temporis novitiatus iam expleti; an vero sit aestimandus tantummodo suspen­sus, ita ut debeat solum compleri. II. Utrum computari possit veluti tempus novitiatus servitium militare quod expletur in loco ubi exstat domus proba­tionis si novitii maneant sub disciplina et vigilantia moderatorum et horis subseci- vis consistant in eadem probationis domo, eaque omnia peragant quae cum militia concilientur. Nr. 3995 De novitiis militiae addictis.

Next

/
Thumbnails
Contents