A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
95 designare, qui, ad nutum eiusdem Praefecti, Secretarii munere fungatur. 3. Pro unoquoque examine instituendo Cardinalis Praeses ex Commissionis Consultoribus unum deputet, eique ex officio documenta tradat quae ad Secre- tariam S. Congregationis pervenerint. 4. Consultor designatus documenta rite ac sedulo perpendat, atque super eisdem suum votum scriptis proferat. 5. Consultoris votum, typis impressum, una cum Constitutionum exemplari, decem saltem ante diebus quam Commissionis coetus habeatur, singulis membris distribuatur. 6. Impressionis aliique necessarii sumptus ab Instituto, cuius interest, suppeditari debent, ideoque ab eiusdem moderatoribus congrua pecuniae summa apud arcam S. Congregationis deponenda est, pro prudenti Secretarii eiusdem Congregationis arbitrio, in unoquoque casu determinanda. 7. Consultoribus Commissionis membris, quatenus in Domino id expedire iudi- caverint, ut plenius de re cognoscant, partes interessé habentes excipere atque audire licebit. 8. In examinandis et approbandis novis Institutis seu Constitutionibus, Commissio prae oculis habeat omnia quae statuta inveniuntur in SS. Canonibus, in RR. Pontificum Constitutionibus et praesertim in Normis S. Congregationis EE. et RR., in Decretis S. Congregationis Religiosorum. 9. Constituta die Consultores, quibus praesidebit Cardinalis Praefectus vel, ipso impedito, S, Congregationis Secretarius, in unum convenient, et collatis sententiis per suffragia singillatim declarabunt sitne et quomodo Sodalium precibus satisfaciendum. 10. Exortis quandoque gravibus opi niouum discrepantiis, Cardinalis Praefecti erit decernere opportunum necne sil rem Emorum Patrum coetui diiudican- dam reservare. . 11. Cardinalis Praefectus Commissionis consulta seu resolutiones, ab ipso subsignatas, Ssmi definitivae approbationi subiciet, ac deinde, more consueto, per Secretariam S. Congregationis executioni demandandas curabit. — Romae, die 24. Martii 1914. — 0. Card. Cagiano de Aze- vedo, Praefectus. F. Cherubíni, Sub-Secre- tarius. Jaurini, die 10-a Maii 1914. Proposito sacrorum Rituum Congregationi dubio: »An Orationes quae Domino Deo diriguntur ad gratias impetrandas ob intercessionem Servorum Dei qui cum sanctitatis fama decesserunt, indigeant venia episcopi, ut imprimi ac inter fideles diffundi valeant?« sacra eadem Congregatio respondendum censuil: Affirmative ad normam Constitutionis Officiorum et munerum; attamen ad tramitem et mentem decretorum S. U. Inquisitionis et sacrorum Rituum Congregationis episcopus abstinere se debet ab eisdem orationibus commendandis ac praesertim indulgentiis ditandis. Atque ita rescripsit die 21. Martii 1914. — Ľ. f S. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus. — f Petrus La Fontanie, Secretarius. t i Nr. 3454 Decretum de Orationibus servos dei cum sanctitatis fama defunctos respicientibus. Jaurini, die 10-a Maii 1914. Nr. 3455 Decretum adproba- tionis editionis typicae Ratisbo- nensis Rubricas, ipsi Ssmo Domino nostro retu- Romani. Cum Pontificia Commissio per chirographum Ssmi D. N. Pii PP. X. die 2. Julii 1911. instituta ad novum Psalterii ordinem Rreviario Romano disponendum et retractandas congruenter eidem ordini