A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
96 Nr. 3456 Dispensatio in lege iejunii pro custodibus carce- rum et publicae securitatis Ierit in Ratisbonensi edetione Breviarii Romani, in quatitor partibus divisa, esse omnia disposita et impressa ad normam Bullae Divino afflatu et Motu proprio Abhinc duos annos ac consequentium Decretorum, sacra Rituum Congregatio, de mandato Ssmi Domini nostri, ipsam editionem uti typicam habendam esse decernit, cui reliquae omnes editiones conformandae erunt, quaeque in posterum prorsus immutata manebit, donec praesidio optimorum codicum et veterum monumentorum absolutis omnibus, quibus perficiendis longius tempus requiritur, nempe textu sacro recognito, lectionibus historicis emendatis hymnisque revisis, Patrum et Doctorum homiliis et sermonibus ad veram lectionem revocatis, extremam manum operi adponendam Sedes Apostolira iusserit. Fx Secretaria S. R. C. die 25. Martii 1914. — L. f S. — Fr. S. Card. Martnielli, Praefectus. — t Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius. Sacra Rituum Congregatio, collatis cum editione typica F. Pustet, in quatuor partes divisa, editionibus ceterorum Typo- graphorum ipsius S. R. C., nempe Desclée et Soc., A. Mame, H. Dessain et P. Ma- rietti, eas iuxta typicam diligenter dispositas reperit, et die 27. Martii adprobavit. Jaurini, die 10-a Maii 1914. Princeps Primas Hungáriáé, Archi- episcopus nempe Strigoniensis pro amplianda dispensatione in lege ieiunii pro subditis exercitus regni impetrata sequentes nomine episcoporum Hungáriáé Suae Sanctitati exposuit preces. »Dispensatio in lege ieiunii a Sanctitate Vestra subditis catholicis exercitus caesarei et regii Austriaco-Hungarici benigne concessa extensa est etiam ad partem exercitus Hungarici defendendae patriae destinati, nec non ad defensores legum sic dictarum financialium atque ad exercitum custodum securitatis publicae vulgo Gendarmerie. Quum servitium custodum, qui car- cere detentis invigilant et alia adiuncta fere eadem sint, quam in exercitu militari vel inter defensores legum financialium, aut saltem parum differunt, quum dein etiam servitio policiae civilis addicti, seu ministri, quibus morum praefecturae et publicae securitatis cura delata est (Polizei-Wachmannschaft) paria servitia, quam milites, praestare teneantur et hinc similes rationes pro obtinenda dispensatione in lege ieiunii in favorem custodum careere detentorum nec non servitio policiae civili addictorum afferri possint, humillime deprecari sustinetur Sanctite- tem Vestram, ut eamdem dispensationem in lege ieiunii, ac subditis catholicis exercitus caesarei et Regii Austriaco-Hungarici, etiam catholciis custodibus carcere detentorum nec non catholicis servitio policae civilis addictis in Regno Hungáriáé benignissime concedere dignetur, ut nempe iisdem liceat carnibus vesci omnibus diebus abstinentiae et ieiunii exceptis solummodo Vigilia Nativitatis et FeriaVI. in Parasceve ita tamen, ut, omnibus diebus abstinentialibus Quadragesimae et diebus ieiunalibus et simul abstinentialibus per annum non liceat in eadem comestione carnes cum piscibus miscere. Liceat porro iisdem respectu ad onerosum eorumdem servitium omnibus diebus ieiunalibus et abstinentialibus pluries in die satiari. Liceat demum omnibus ad familiam eorum pertinentibus eadem dispensatione uti, excepto tamen quod diebus ieiunalibus ad unicam satietatem servandam obligentur.«