A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

59 possit in eorum salutem sive ante disces­sum, sive durante itinere, sive in loco emigrationis, illud suggeratur. II. Quaesita, quae proponuntur de immigrantibus. 1. Dicatur saltem proximo modo quot habentur in ista parochia catholici viri et mulieres ex exteris regionibus immigrati, qui in ista regione stabilem sedem adhuc adepti non sunt, nec linguam loci plene callent, sed exteri cives adhuc censentur. 2. An habeantur inter eos pueri et puellae seorsim a parentibus. 3. Dicatur, ex quibusnam regionibus potissimum proveniant: et, si fieri potest, fiat recensio numeri immigratorum iuxta varias linguas et nationes. 4. Cuinam operi addicti sint, an scili­cet agris excollendis, commercio, operibus publicis, ut puta, viis sternendis, metallis eruendis, aedificiis extruendis etc. Et si fieri potest, ubi immigrati diversarum na­tionum habentur, de singulis dicatur in quo potissimum vacant. Utrum eorum immigratio sit temporanea, an non. 5. Quaenam sit conditio civilis, oeco­nomica et moralis horum immigratorum iuxta varias linguas et nationes. Potissi­mum vero examinetur et dicatur, an et qua mensura in rebus fidei sint edocti, et an Christianam vitam ducant. 6. Si pueri et puellae seorsim a pa. rentibus immigrati sint in istam regionem, dicatur ad quem finem huc pervenerint aut ducti sint, cuinam operi addicantur, et an sine detrimento fidei et morum. 7. An immigrati frequentes sint necne sacris functionibus. Et si non, quaenam sit causa. Quid fieri possit et quid de facto fiat, ut ad meliora consilia vocentur. 8 Utrum immigrati filios suos et filias ad scholas mittere soleant, et catholicas praeferant: an adsint quoque qui ad acatho­licas eos mittant: et huius rei quaenam sit causa; et quid fieri possit, et de facto fiat ad tantum malum avertendum. 9. Denique, si quod necessarium con­silium censeatur ineundum, si quod opus suscipiendum in immigrantium bonum et ad pericula praecavenda, praesertim pro hac parochia, illud innuatur. Provoco DD. Curatos, ut ad quaestio­nes has usque diem 15. Maii a. c. re­sponsa sua Vice-Archjdiaconis distr. ex­hibeant, quorum erit ex his responsis relationem unicam de toto districtu con­ficere et usque 15. Junii a. c. Officio dioecesano submittere. Advertendum habeo, quaestiones pro generalitate dioecesum esse compositas; quare si quid peculiare in hac re DD. Curati praeter quaestiones propositas ob­servaverint, illud libere manifestent. Jaurini, die 5-a Aprilis 1913. „Quod iam superiori tempore a plu­rimis spectatae pietatis sacerdotibus actum apud apostolicam Sedem reperitur, nunc iterum innovatum est, ut nimirum sup­plices exhiberentur preces, ad obtinendam' in favorem recitantium, post Missae Sa­crificium celebratum, vulgatam devotissi­mam orationem Obsecro te, dulcissime Domine etc., remissionem defectuum et culparum in eo litando ex humana fragi­litate contractarum: quemadmodum a s. m. Leone Pp. X. pro recitantibcs oratio­nem Sacrosanctae etc. post divinas Lau­des indultum est. Has preces, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii die 29. Augusti 1912. impertita, humiliter por­rectas Smus D. N. Pius div. prov. Pp. X. peramanter excepit, et concedere di­gnatus est, ut sacerdotes omnes, praefatam orationem post oblatum divinum Myste­Nr. 3380 Oratio .Obsecro te etc.* indulgen­tiis ditata.

Next

/
Thumbnails
Contents