A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

55 plenariae quoad Dioecesim nostram se­quentia praescribo, ut: 1. DD. Curati prima a perceptis hisce Litteris die Dominica e sacro suggestu populo fideli annuncient, a Beatissimo Patre Jubilaeum a Dominica in Albis usque festum Imm. Conceptionis B. M. V. an. curr. duraturum esse indictum, Jubi­laeique huius rationem et ansam expo­nant; suae obligationis esse noverint porro pastores animarum tam in sacris sermoni­bus, quam in Catechesibus iterum iterum- que proponere Catholicam de indulgen­tiis et universali Jubilaeo doctrinam, quo sic, voto Suae Sanctitatis conformiter, po­pulus ad Jubilaeum rite praeperatur ac disponatur; 2. Omnes utriusque sexus fideles, In­dulgentiae Jubilaei gratiae participes fieri cupientes, vere poenitentes confessique ac coelesti convivio refecti intra terminum defixum Ecclesiam Cathedralem, vel suam parochialem, aut filialem et conventualem, in quibus Ordinarius Cultus divinus cele­bratur, sexies devote visitent, ibidemque iuxta mentem SS. D. N. Pii Papae X. quinquies „Pater Noster“, quinquies „Ave Maria“ et semel „Credo“ orent, atque eleemosynam, pro sua quisque facultate, vel in egenos, vel si malint, ad pias cau­sas erogent. Rogo DD. Curatos, ut occasionem hanc uberrimarum spiritualium gratiarum arripiendo, fideles zelo et exemplo ad veros poenitentiae fructus perducatis, ad pie et sancto vivendum stimuletis; simul- que illos ad veram adhaesionem erga Sanctam Matrem Ecclesiam et reverentiam filialemque amorem erga Beatissimum Patrem hortemini. Jaurini die 5-a Aprili 1913. Cum de sacramentalibus Monialium et Sororum confessionibus moderandis plu- res ad hunc diem, ex re et ex tempore, iussae sint leges eas, aliqua ex parte im­mutatas et apte dispositas, visum est in unum colligere Decretum, prout sequitur: 1. Unicuique religiosae communitati tum Monialium tum Sororum, regulariter, unus dumtaxat detur Confessarius ordina­rius: nisi ob magnum ipsarum numerum, vel aliam iustam causam, alterum vel plu- res dari oporteat. 2. Confessarius ordinarius, regulariter, non ultra triennium in hoc munere per­maneat, Episcopus tamen seu Ordinarius eum ad secundum, immo etiam ad ter­tium triennium confirmare poterit: a) si ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere ne­queat; vel b) si major Religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem Confessarii confirmationem, per secrata suffragia, convenerit; dissentientibus ta­men si velint, aliter providendum erit. 3. Pluries in anno, unicuique reli­giosae communitati detur Confessarius extraordinarius, ad quem omnes Reli­giosae accedant oportet, saltem ut bene­dictionem accipiant. 4. Unicuique domui religiosae aliquot ab Ordinario sacerdotes deputentur, quos Religiosae in casibus particularibus, con­fessionis peragendae causa, facile vocare queant. 5. Si qua Religiosa, ad animi sui quitem et maiorem in via Dei progres­sum, aliquem specialem Confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, erit facile ab Ordinario concedendus; qui tamen invigilabit, ne ex hac concessione abusus irrepant: quod si irrepserint, eos Nr. 3376 Decretum S. Congr. de religi­osis circa confessa- rios moni­alium.

Next

/
Thumbnails
Contents