A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

56 caute et prudenter eliminet, salva tamen conscientiae libertate. 6. Si Religiosarum domus Ordinario loci subiecta sit, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extra­ordinarios; si vero Superiori regulari, hic Confessarios Ordinario loci praesentet, cuius est iisdem audiendi confessiones potestatem concedere. 7. Ad munus Confessarii sive ordi­narii, sive extraordinarii, sive specialis, deputari possunt sacerdotes, tum e Clero saeculari tum, de Superiorum licentia, e Clero regulari, dummodo tamen nullam habeant in easdem Religiosas in foro ex­terno potestatem. 8. Hi Confessarii, qui annos quadra­ginta expleverint oportet, morum integri­tate et prudentia emineant: at Ordinarius, iusta de causa et onerata eius conscientia, ad hoc munus eligere poterit sacerdotes, qui mondum ea aetate sint, modo memo­ratis animi laudibus excellant. 9. Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius, et praeter casus in articulo 2 recensitos, rursus eligi ut or­dinarius, in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere. Extraordinarius immediate ut ordinarius eligi potest. 10. Confessarii omnes sive Monialium sive Sororum, caveant, ne interno vel ex­terno communitatis regimini sese immi­sceant. 11. Si qua Religiosa extraordinarium Confessarium expetat, nulli Antistitae li­ceat, vel per se vel per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inqui­rere, petitioni verbis vel factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre; quod si ita se gesserit, a proprio Or­dinario moneatur; si iterum id ipsum pec­caverit, ab eodem deponatur, audita tamen prius sacra Congregatione de Religiosis. 12. Omnes Religiosae de sociarum confessionibus nullo modo inter se collo­quantur, neve eas sorores carpere aude­ant, quae apud alium, quam deputatum, confessionem peragant; secus ab Antistita vel ab Ordinario puniantur. 13 Confessarii speciales, ad monaste­rium, seu domum religiosam vocati, si intelligant Religiosas nulla iusta causa vel necessitatis vel utilitatis spiritualis ad ipsos accedere, eas prudenter dimittant. Monen­tur praeterea omnes Religiosae, ut facul­tate sibi concessa specialem petendi Con­fessarium sic utantur, ut, rationibus hu­manis sepositis, tantummodo sipirituale bonum et majorem in religiosis virtutibus progressum intendant. 14. Si quando Moniales aut Sorores extra propriam domum, quavis de causa, versari contigerit, liceat iis in qualibet ecclesia vel oratorio, etiam semipublico, confessionem peragere apud quemvis Con­fessarium pro utroque sexu adprobatum. Antistita neque id prohibere, neque de ea re inquirere potest, ne indirecte qui­dem ; Religiosaeque nihil Antistitae suae referre tenentur. 15. Moniales omnes aut Religiosae, cum graviter aegrotant, licet mortis peri­culum absit, quemlibet Sacerdotem ad confessiones excipiendas adprobatum ar­cessere possunt eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri. 16. Hoc Decretum servandum erit ab omnibus religiosis mulierum familiis, vo­torum cum solemnium, tum simplicium, ab Oblatis aliisque piis communitatibus, quae nullis votis obstringuntur, etiamsi Instituta sint tantum dioecesana. Obligat etiam communitates, quae in Praelati re­gularis iurisdictione sunt; qui nisi fide­lem observantiam huius Decreti curet, Episcopus seu Ordinarius illius loci id

Next

/
Thumbnails
Contents