A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

145 et in posterum ipsam in Archisodalitatem adlectis vel adlegendis, quoties in suffra­gium defunctorum sacerdotum orantes, templum quodvis, sive publicum sacellum inviserint, trecentos dies; quoties autem vel minoribus funeribus sacris in suffra­gium uniuscuiusque sodalis defuncti pera­gendis adsint, vel coemeteria visitent, ibi- que pro defunctis sodalibus orent, de nu­mero poenalium in forma Ecclesiae con­sueta septem annos totidemque quadrage­nas expungimus; sacerdotibus vero soda­libus nunc et in posterum exsistentibus largimur, ut. quo die ad quodvis cuiusque ecclesiae sive sacelli altare Missam pro piandis defunctis sodalibus celebrent, eadem Missa illi animae pro qua celebrata fuerit perinde suffragetur ac si rite fuis­set ad privilegiatum altare peracta. Deni­que fas sit ipsis sodalibus, plenariis his omnibus ac partialibus indulgentiis fun­ctorum vita labes poenasque expiare, si malint. Praesentium autem indulgentia­rum participes volumus societates omnes ipsius instituti ac nominis ubique terra­rum exsistentes, quae Neapolitano Archi- sodalitio rite in praesens aggregatae re- periantur, vel aggregentur in posterum. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de non concedendis indulgentiis ad instar, aiiisque constitutio­nibus et ordinationibus Apostolicis ce- terisque contrariis quibuscumque. Volu­mus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seü exemplis, etiam impres­sis, manu alicuius Notarii publici sub­scriptis et personae in ecclesiastica dig­nitate constitutae sigillo munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhibere­tur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel. ostensae. Datum Romae apud sanctum Pet­rum spin aryiulo Piscatoris, die XV. lulii MCMXIII, Pontificatus Nostri anno de­cimo. R. Card. Merry Del Val, a Secre­tis Status. L. f S, Jaurini, die 5-a Novembris 1913. , ■ ..; . V ' ' ■ : i.' iJ Pius PP. X, Ad perpetuam rei me­moriam. — Nostra plurimum interest, ut populus oret pro Nobis; in tot enim tan­tique momenti negotiis sustinendis, at­que in Apostolico munere, Nobis divini­tus commisso, fideliter obeundo, commu­nione precum potissimum adiuvamur, at­que ob pia fidelium ad Altissimum vota, novas divinitus vires acquirimus. Quare non sine spirituali laetitia comperimus Barcinone piam Sodalitatem vulgo appel­latam »ab Oratione assidua pro Ponti­fice« canonice erectam exstare, frugi­ferum ad finem orandi sine intermissione pro conservatione ac triumpho Pontificis Romani. Barcinonensium autem Episco­pus significat Nobis Sodalitatem eandem sociorum numero ac pietate florere; plu- res, societatis ipsius cura, sacras functio­nes maximo cum spirituali emolumento peragi; sodales ad eucharisticas dapes frequentia in exemplum adducenda acce­dere; plurimos etiam e religiosis familiis viros societati eidem nomen suum tra­dere; atque ita in dies huius sodalitii ope devotionem et amorem erga hanc divi Petri Sedem passim in populo percrebre­scere. Cum vero et in aliis dioecesibus si­milia sodalitia erigi velint,* addit super en unciatus Barcinonensium, antistes in votis sibi admodum esse, Ut Sodalitatem ipsam ad Archisodalitii dignitatem, eve­here dignemur, addita facultate cogno­mines societates sibi aggregandi. Nos autem votis his piis benigne annuentes, auditis VV. FE. NN. S. R. E. Cardinali­bus Congregationi praepositis pro; Cour Nr. 8938 Societas „ab Ora­tione assi­dua pro potifice“, Barcinone instituta, erigitur in Archiso­dalitatem cum facul­tate ag­gregandi ubique terrarum. . Í v.v .. r 1 , ; t • .i -'iJJJi.i i"' i 7 »* i '* • •$« vti

Next

/
Thumbnails
Contents