A Győri Püspökség Körlevelei, 1913
Tartalomjegyzék
146 1 t Nr. 8939 Uniformes decernuntur indulcilii Tridentini decretis interpretandis, Apostolira Nostra auctoritate, praesentium vi, Societatem »ab oratione assidua pro Pontifice« Barcinone, uti supra diximus, conditam, in Archieonfraternitatem cum consuetis privilegiis perpetuum in modum erigimus atque instituimus. Archiso- dalitatis autem sic per Nos erectae moderatori atque officialibus praesentibus et futuris, Apostolira pariter Nostra auctoritate, potestatem largimur, ex qua ipsi, servatis tum Clementis Pp. VIII praedecessoris Nostri rec. me. tum reliquis Apos- stolicis constitutionibus et ordinationibus desuper editis, alias eiusdem nominis atque instituti societates, ubique terrarum canonice erectas, sibi aggregare, et cum illis indulgentias omnes eidem Archisoda- litati a Sede Apostolica concessas, quae cum aliis communicari queant, communicare licite possint ac valeant. Decernentes praesctes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque oblinere, ipsique Archisoda- litati nunc et in posterum plene suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIV. Iulii MCMXIII, Pontificatus Nostri anno decimo. R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status. L. f S. Jaurini, die 5-a Novembris 1913. Ut piarum missionum, quas ad populum verbi Dei praecones habuerint, memoria perseveret ac fructus, passim usu receptum est, ut Crux aliqua, sive in templis, sive apud illa, sive etiam penitus in aprico, rite benedicta erigatur. Vivificum Redemptionis signum aptum est nimirum ad Religionis reclamanda praecepta, ad poenitentiae insinuanda proposita, ad spem futurorum erigendam. Ordinaria Episcoporum auctoritas et Apostolicae Sedis liberalitas censuerunt iampridem, munere Indulgentiarum esse ditandos qui pie se ad haec Signa converterint. Placuit porro Ssmmo D. N. 1). Pio Pp. X, de Em- morum Patrum Cardinalium Inquisitorum generalium oonsullo, variam in re tollere mensuram, et conformes ubique concedere Indulgentias. In audientia igitur R. P. D. Adsessori S. Officii, feria IV, loco V, die 13. Augusti 1913, impertita, apostolica Sua utens auctoritate, abrogavit beatissimus Pater omnes hucusque, etiam a Se Suisve praedecessoribus, Crucibus missionum adnexas Indulgentias, quacuinque id factum fuerit vel solem- niori forma, quolibet, etiam peculiari et specifica mentione digno, Personarum vel Religiosorum Institutorum priviligio, et sequentes novas, sub enunciandis conditionibus, tribuere dignatus est: I. Plenariam, defunctis quoque ad- plicabilem: 1. die erectionis seu benedictionis ipsius Crucis memorialis; 2. die anniversario eiusdem erectionis seu benedictionis; 3. die festo Inventionis S. Crucis (3. Maii); 4. die festo Exaltationis S. Crucis 14. Septembris), vel uno ex septem respective sequentibus diebus. Ad has Indulgentias assequendas, oportet ut fideles Ssmmarn Eucharistiam, rite expiati, suscipiant, Crucem praedictam et aliquam ecclesiam vel publicum gentiae crucibus quae »a Missionibus* nuncupantur.