A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

144 Nr. 8937 Conce­duntur in­dulgentiae plenariae et partia­les archi- sodalitio ,a suffra­gio sacer­dotali* Neapoli erecto. t Pius PP. X. Ad perpetuam rei me­moriam. — Per similes Litteras Nostras, dic x. mensis Ianuarii anno vertente Pi­scatoris annulo obsignatas, frugiferum opus »a suffragio Sacerdotali« canonice Neapoli erectum ad Archisodalitii gra­dum proveximus, cum facultate cognomi­nes emsdemquc intituti societates in uni­verso terrarum orbe sil) i aggregandi. Nunc autem cum dilectus filius Yincentius Pelliccia, sacerdos, eiusdem pii operis ho­diernus moderator, Nos enixis precibus flagitet, ut fidelibus idem in Archisoda- litium nunc et in posterum adlectis, sive adlegendis, peculiares nonnullas indul­gentias et spirituales gratias largiri de Apostolica benignitate dignemur, Nos piis votis huiusmodi, quae in operis tam salu­taris homini atque incrementum cedunt, quantum in Domino possumus, obsecun­dandum censemus. Quae cum ita sint, au­ditis YV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Inquisitoribus generalibus et abrogatis indulgentiis ac privilegiis quovis modo, Sodalitati huc usque concessis, de omni­potentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis qui in enuntia­tum Sodalitium in posterum ingredientur et die primo inscriptionis ipsorum, si fue­rint sacerdotes, admissorum sacramen- tali confessione expiati, Missam in suf­fragium vita functorum sacerdotum ce­lebrent, et pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, pecca­torum conversione ac S. matris Eccle­siae exaltatione pias ad Deum preces ef­fundat; si vero clerici, similiter vere poe- nitentes et confessi ac sacra Communi­1 '' nir;o /i' • Í • ! ;• j’ * F| fTj onc refecti, Missam,, ut supra, audiant, precesque, uti ante diximus, fundant, ple­nariam: et die qua solemnis commemo­ratio aigitur decessorum Nostrorum et S. R. E. Cardinalium nec non episcoporum, sacerdotum et clericorum defunctorum, omnibus et singulis nunc et in posterum idem in Archisodalitium canonice in­scriptis, qui similiter sacra exomologesi expiati atque Angelorum pane recreati, huic commemorationi solemni intersint, ibique, uti supra, orent, etiam plenariam: tandem iisdem insciptis atque inscriben­dis nunc et in posterum, si die, ab Ordina­rio designando, quo defunctis sodalibus solemnia iusta quotannis persolvuntur, his aderint; et similiter si quotannis Na­tivitatis D. N. I. C., Assumptionis et Im­maculatae Conceptionis Virginis Deipa­rae nec non sanctissimi Corporis Christi Domini festis diebus, a medietate diei praecedentis ad occasum usque solis re- spectivi festi diei, simulque uno cuiusque per annum mensis die ad cuiusque eorum lubitum eligendo, ab ortu usque ad occa­sum solis ipsius diei, propriam Archiso- dalitii ecclesiam, si exstet in locis ubi socii commorantur, secus cuiusque curia­lem, visitent, ibique quae antea recensui­mus pietatis opera rite praestent, idest confessi, angelorum Pane se reficiant at­que orent, uti superius, plenariam pariter indulgentiam concedimus. Praeterea die secunda mensis Novembris, qua in Ec­clesia recolitur fidelium defunctorum memoria, sodalibus Archisodalitii eius­dem similiter vere poenitentibus et confes­sis ac sacra Communione refectis plena­riam peccatorum suorum omnium indul­gentiam et rcmissioqem largipmr, toties lucrandam quoties intra spatium , quod intercedit a medietate diei praecedentis ad occasum usque solis eiusdem comme­morationis diei vel propriam Archisoda-; litii vel curialem uniuscuiusque ecclesiam, preces, uti superius diximus, fundentes, celebrent. Ad haec eisdem fidelibus nunc

Next

/
Thumbnails
Contents