A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

XVII. Nr. 8936 Pium opus .A Suffra­gio Sacer­dotali* erigitur in Archiso­dalitatem cum facul­tate ubi­que ag­gregandi. Pius PP. X. Ad futuram rei memo­riam. — Eximiae caritatis opus, iam inde a sex et viginti annis Neapoli ere­ctum ac Franciscali Sodalitio commis­sum, quo sacerdotes morientibus colle- igis adsunt, et iis praesertim qui ex hoc saeculo migraverint, caelestem pacem ad- precantur, Pontificiae benevolentiae te­stimoniis dignum profecto existimamus. Laeto enim accepimus animo frugiferum huiusmodi Institutum, iam nunc in mul­tas dioeceses progressum, ingenti numero sodales complecti, qui omnes defunctis presbyteris sive die sexto Februarii quo­tannis ex praescripto parentant, sive etiam alia religionis opera pro eorum animis conficiunt. Quo factum est, ut Nos ipsi pium hoc opus, non secus ac rec. me. Leo XIII decessor Noster, peculiari­bus gratiis prosecuti simus, illudque novo potioreque titulo cohonestandum esse li­bentes censeremus. Humiles igitur preces a dilecto filio huius Consociationis con­ditore ac moderatore Nobis porrectas propensa excipimus voluntate, et pium memoratum opus, quod »a Suffragio Sa­cerdotali« dicunt, atque in Neapolitana civitate canonice erectum exsistit, prae­sentium tenore, Apostolica auctoritate Nostra, in Archisodalitatem cum solitis privilegiis perpehium in modum evehi-i mus atque instituimus, certa spe freti illud maiora in Domino incrementa su­scepturum. Huius autem Archisodalitatis sic erectae officialibus ac sodalibus prae­sentibus et futuris, ut ipsi alias quaslibet sodalitates cognomines atque eiusdem instituti ubique terrarum exsistentes, ser­vata tamen forma Constitutionis Clemen­tis PP. VIII decessoris Nostri »Quaecum­que a Sede Apostolién« aliisque Apostoli- cis ordinationibus desuper editis, ag­gregare, et cum illis omnes et singulas in­dulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes ipsi Sodali­tati ab Apostolica Sede concessas, vel ei, ita in Archisodalitatem nunc a Nobis erectae, in posterum concedendas, et quae aliis impertiri queant, communicare li­cite possint ac valeant, eadem auctori­tate Nostra, praesentium tenore, concedi­mus ac largimur. Decernentes has No­stras Litteras semper firmas, validas, effi­caces exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spectat et in posterum' spectabit, in omnibus et per omnia ple­nissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, at­que irritum esse et inane si secus su­per his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignorenter contigerit atten­tari. Non obstantibus contrariis quibus­cumque. Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die x. Ianuarii MDCCCCXIII, Pontificatus Nostri anno decimo. R. Card. Merry Del Val, a Se­cretis Status. L. f S. Jaurini, die 5-a Novembris 1913.

Next

/
Thumbnails
Contents