A Győri Püspökség Körlevelei, 1913
Tartalomjegyzék
142 Nr. 8574 Nominatio et promotio in Capitulo Coll. Eccl. Sopr. butis, quod superfluum erat, Ecclesiis in Szárazvám et Siklósd erogavit. Valuit apud eum adagium: Qualis vita, mors est ita. Infirmitate crescente ipse solus petiit confessarium et piissime suscepit moribundorum sacramenta. Morti eius illacrymatur totus Dioecesanus Clerus, magnus fidelium in unione conjunctorum Coetus. Nomen eius apud omnes bonos in honore memoriaque eius in benedictione erit. Oremus pro illo consuetis ad aram precibus misericordiarum Dominum, ut ad beatificam Dei visionem admitti mereatur. Jaurini, die 25-a Octobris a. 1913. SS. Caes. et Regia Apostolica Majestas vigore altissimae resolutionis ddto 30-ae Septembris a. curr. ad complendam vacantiam in Ven. Capitulo Colle- giatae Ecclesiae Soproniensis ad S. Geor- gium M. et M., gradualem promotionem Rmi D. Ignatii Kovács, Canonici et Praepositi 00. SS. de Castro Veszpr. ad stallum Canonici Custodis ratihabendo, sic vacantem redditum Canonicatum Rmo D. Michaeli Manninger, Praeposito B. M. V. de Ság et Parocho Magyaróvárensi clementissime donare dignata est. Jaurini, die 25-a Octobris a. 1913. Pro beneficio parochiali Magyaróvárensi, quod per promotionem Rmi D. Michaelis Manninger ad Canonicatum Coli. Eccl. Soproniensis vacans redditum est, rursum complendo hisce consursutn publicum usque ad diem 15-am mensis Novembris duraturum indico, competituros necessariam approbationem habentes inviando, ut recursus suos Incl. Communitati oppidi Magyaróvár, utpote quae jus Patronatus sibi obveniens per designationem personae ope electionis exercet, inscribendos eousque mihi exhibeant. Acceptationem et ratihabitionem electionis apud Compatronum Serenissimum C. et R. Archiducem Fridericum, cui praesentatio competit, curat ipsa Communitas. Jaurini, die 25-a Octobris a. 1913. Nr. 8575 Concursus pro beneficio parochiali in Magyaróvár. R D. Georgius Kovács cooperator Gyömöreensis constitutus est parochus in Sokorópátka. R. D. Joannes Blazovich neomista nominatus est cooperator Gyömöreensis. R. D. Stephanus Belovich cooperator eadem in qualitate translatus est e Köp- csény ad Szomód. R. D. Carolus Schmidt cooperator pari in munere dispositus est e Szomód ad Köpcsény. Jaurini, die 25-a Octobris a. 1913. Nr. 8576 Mutatio in Clero. Leopoldus m. p., Episcopus.