A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

111 XII. Nr. 5880 Sodalita­tes Pro­movendis juvandis- que Eccle­siasticis Vocationi­bus Con­stitutae Spirituali­bus Oratiis Ditantur. Adest profecto providentissimus Deus Ecclesiae suae sanctae, ut mittat oppor­tuno tempore operarios in messem; non dedignatur autem, fideles suos persaepe missionis istiusmodi suscipere cooperato­res. Auctor est nimirum piissimi consilii, quo multae exortae sunt per orbem Soda­litates, fovendis, tuendis, iuvandis eccle­siasticis vocationibus. Ex his nonnullae spirituales impetrarunt favores, de Summi Pontificis benignitate, aliae vero quibus gauderent implorarunt. Quia tamen com­munis est institutorum ratio, Emmis Patri­bus Inquisitoribus generalibus, quibus Ss. Indulgentiarum moderatio pertinet, in soli­tis comitiis habitis feria IV, die 28 Maii, anno 1913, aptior visa est communis omnibus elargitio. Et Ssmmus D. N. D. 1 Pius div. prov. Pp. X, cui in audientia diei 29 Maii, eodem anno 1913. R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, de his facta est relatio, Emmorum Patrum voto adhaerens, concedere dignatus est, ut omnes et singulae Sodalitates quibus prae­cipuus et immediatus est finis promovere ecclesiasticas vocationes iisque opportunis mediis opitulari, dummodo canonice a Rmis Ordinariis sint erectae vel in poste­rum erigantur, sequentibus gaudeant In­dulgentiis ac privilegio: I. Indulgentia plenaria: 1. a quolibet christifideli lucranda, die ingressus in Sodalitatem, si confessus ac sacra synaxi refectus, ad mentem Summi Pontificis pias preces fundat; 2. in articulo mortis, a consociatis lucranda, si confessi ac sacra communione refecti, vel saltem contriti, Ssmmum lesu nomen, ore, si potuerint, sin minus corde, devote invocaverint, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini pa­tienter susceperint; 3. diebus festis: Titularis respectivae Sodalitatis; Ss. Apostolorum natalitiis, iuxta decretum S. Congregationis Indulgentia­rum, diei 18 Septembris 1862; in uno ex tribus singulorum Quatuor Temporum diebus, si consociati, confessi ac sacra synaxi refecti, aliquam ecclesiam vel publi­cum oratorium visitaverint, et ad mentem ibi Summi Pontificis oraverint. II. Indulgentia centum dierum, pro quolibet pietatis vel caritatis opere, quod iuxta fines Sodalitatis peragatur a quo­cumque ex sodalibus. Hae omnes et singulae Indulgentiae, excepta tamen plenaria in articulo mortis lucranda, animabus quoque in purgatorio degentibus applicari queunt. III. Tandem idem Sanctissimus decla­ravit, Missas omnes quae in suffragium animarum sodalium defunctorum celebran­tur, ita illis animabus suffragari, ac si in altari privilegiato celebratae fuissent. Praesenti in perpetuum valituro, abs­que ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — L. t S. — M. CARD. RAMPOLLA. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Jaurini, die 15. Julii 1913. /

Next

/
Thumbnails
Contents