A Győri Püspökség Körlevelei, 1911

Tartalomjegyzék

Sí VII. X Sicut in ultimis Circularibus ddto 25-ae Maii a. c. sub Nr. 2800 emanatis iam indicatum fuit, ordo in consecratione et inthronisatione Illustrissimi ac Reveren­dissimi Domini Doctoris Leopoldi Árpád Várady, Ordinarii nostri stricte observan-' dus, sequentibus seriebus ad notitiam P. T. Cleri Dioecesani perfertur. Sua Illustritas Episcopalis Commissioni ad ordinandas solemnitates consti­tutae vivae vocis oraculo patefecit; esse voluntatis suae in civitatem residentialem suam sine solemnitatis pompa privatim accedere; hinc nulla subversatur necessitas, diem et horam accessus sui hic publicare. Nihilominus tamen consecrationis et inthronisationis dies iam firmiter sta­bilita est in Dominicam infra festum Corporis Christi incidentem, quae cadit currente anno in 18-am Junii. Pars tamen solemnitatis — ut ita dicam — saecularis, seu salutatio homa- gialis Illustristimi Domini Praesulis iam inchoabitur pridie seu 17-a Junii in Sabbatho hora pomeridiana V24 in residentia Episcopali, Iuxta veterem regulam iuris: »Eccle­sia praecedit« primo loco accedit ad homagia persolvenda clerus totus Dioecesanus simul cum alumnis seminarii, manuducente eos praeposito maiore, qui etiam sermone salutabit Praesulem nomine totius Cleri Dioecesani. Ad hoc homagium Reverendis­simo Ordinario praestandum, invitantur de clero omnes, quibus muneris ratio et cir­cumstantiae hoc permittunt. Sequenti die, seu i8-a Junii ipsa solemnitas in Cathedrali iam incipit hora media nona matutina. Sed clerus totus iam primo quadrante plene paratus in Eccle­sia adsit. Movetur enim iam tunc solemnissima processio cum plena assistentia, inter­venientibus etiam Canonicis honorariis ad Episcopium et inde Episcopum sub balda- chino alternantibus per chorum musicum hymnis et musica ad Ecclesiam cathedra- lem tamquam sponsam bene ornatam deducendum, ad cuius portam per Praepositum maiorem porrectione crucifixi ad osculandum et aspersorii ad sui et adstantium aspersionem et dein thurificatione honoratur. Inter decantationem Responsorii »Ecce sacerdos magnus« proceditur ad altare maius, ubi in flexorio SS. Sacramentum adoratur. Praepositus maior dein intonat ad cornu epistolae Altaris in suppedaneo facie ad Episcopum converus V. Protector noster cum caeteris. Dein leguntur diploma regium de nominatione Illu­strissimi Domini in Episcopum, postea vero confirmationis Bulla. Et incipit missa, in qua peragitur consecratio. Qua finita Episcopus, unctus Dei, accedit ad suum thronum, ubi a Praeposito maiore brevi sermone salutatur, cui ipse concinne respondet. Post hos sermones Praepositus maior in cornu Epistolae stans, intonat hymnum Ambrosianum Te Deum, sub quo Ven. Clerus Dioecesanus in signum Nr. 3089. Consecratio et inthronisa- tio Illmi D. Episcopi.

Next

/
Thumbnails
Contents