A Győri Püspökség Körlevelei, 1911

Tartalomjegyzék

52 reverentiae obedientiaeque accedit ad faldistorium, Episcopique manus osculatur. Terminato hymno, Praepositus orat preces ad hymnum pertinentes. Postea canitur antiphona Salve Regina cum versu, huic subiungit Episcopus orationem et preces pro rege Apostolico, Data benedictione ex altari ascendit ad ambonem et dicit sermonem ad populum. Qua finita vigore Brevis Apostolici dat benedictionem Papalem cum indulgentiis plenariis pro confessis, communicantibus et ad intentionem Papae orantibus. His expletis 111. ac Reverendissimus Pontifex comitante Venerabili Clero revertitur ad suam residentiary * + * Minime ambigere licet fore, ut Rmi, Adm. Rdi et Rdi Domini ad hanc solemnitatem per Commissionem invitati etiam interventuri, et sua praesentia ad augmentum communis laetitiae et solemnitatis ex sua parte collaboraturi sint. Sed hoc festum praesensque solemnitas et actio magna et sancta est totius Dioeceseos, et omnium eius fidelium festum et solemnitas, in qua suo modo et absentes participes esse et saltem spiritu huic intervenire debent. Velint ergo P. T. DD. Sacerdotes omnes intra ambitum almae Dioecesis Jaurinensis hac die celebrantes Collectam sumere pro Episcopo ex missa in anniversario Electionis Episcopi. Populo fideli dies consecrationis Illustrissimi ac Reverendissimi D. Praesulis iam Dominica SS. Trinitatis ex ambone praevie publicari debet et populus fidelis moneri, ut pro felici regimine Illustrissimi D. Episcopi ad Deum optimum preces ferventes fundat. Debet populus etiam attentus reddi ad Indulgentias plenarias hac die lucrabiles, eiusque conditiones. Die 17-a Junii vespere post salutationem Angelicam in tota Dioecesi in singulis Ecclesiis pulsus omnium Campanarum proclamet populo solemnitatem sequen­tis diei festivam, laetitiamque. Ipsa vero die Dominica, seu 18 a Junii hora V89 pari­ter iteretur pulsus omnium Campanarum, qua hora nempe solemnitas consecrationis initium capiet. Hic pulsus vult provocare populum e gremio Civitatis Episcopalis absentem; ut spiritu ibi praesens preces suas cum Episcopo, caeterisque condioece- sanis iungat. Post divina solemnia cantetur ubique in gratiarum actionem hymnus Ambrosianus. Possunt hac die vexilla etiam in turri exponi, ubi talis consuetudo viget et commode fieri potest. Hac solemnitate explicit, desinit omnis iurisdictio Vicarii Capitularis. Deo gratias ! Incipit iurisdictio illius uncti Domini, quem Spiritus Sanctus posuit regere almam Ecclesiam Jaurinensem, matrem nostram. Laetemur ex corde, quia Dominus Deus invenit David servum suum et oleo sancto unxit eum, auxilietur ei manus sua et brachium Dei confortet eum. Vivificet eum beatumque faciat eum in terra et olim in coelo post multos annos. Vivat. Jaurini, die 6-a Junii 1911. Dr. Antonius Mohi, Vicarius Capitularis.

Next

/
Thumbnails
Contents