A Győri Püspökség Körlevelei, 1911
Tartalomjegyzék
40 Nr. 2808. Probatio matrimonii. generali conventu habito in aedibus Vaticanis die 7. mensis Februarii 1911. praescribenda censuerunt ea quae sequuntur; I. In memoriam redigatur parochorum haud licere ipsis adesse matrimonio, nisi constito sibi legitime de libero statu contrahentium, servatis de iure servandis : (Cfr. Decr. Ne temere, n. V. §. 2.); iidemque praesertim moneantur, ne omittant baptismi testimonium a contrahentibus exigere, si hic alia in paroecia fuerit illis collatus. II. Ut autem, quae n. IX., §. 2. memorati Decreti praescripta sunt, rite serventur, cerebrati matrimonii denuntiatio, ad baptismi parochum transmittenda, coniugum eorumque parentum nomina et agnomina descripta secumferat, aetatem contrahentium, locum diemque nuptiarum, testium, qui interfuerunt nomina et agnomina, habeatque parochi subscriptum nomen cum adiecto parochiali sigillo. Inscriptio autem accurata indicet paroeciam, dioecesim, oppidum seu locum baptismi coniugum, et ea quae ad scripta per publicos portitores tuto transmittenda pertinent. III. Si forte accidat, ut adhibitis etiam cautelis, de quibus n. I., baptismi parochus, in recipienda denuntiatione matrimonii comperiat alterutrum contrahentium aliis nuptiis iam esse alligatum, rem quantocius significabit parocho attentati matrimonii. IV. Ordinarii sedulo advigilent, ut haec praescripta religiose serventur, et transgressores, si quos invenerint, curent ad officium revocare, adhibitis etiam, ubi sit opus, canonicis poenis. Ex Aedibus eiusdem S. C., die 6. Martii 1911. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Jaurini, die 25-a Maii 1911. Emus Patriarcha Venetiarum S. C. de disciplina Sacramentorum sequens proposuit dubium. An et quibus in casibus quibusque sub conditionibus admitti valeat tamquam sufűciens probatio initi matrimonii simplex affirmatio eorum, qui ex America aliisve dissitis regionibus adveniunt, quotiescumque documentum vel alia legitima probatio celebrationis matrimonii aut omnino haberi nequeat, aut nonnisi admodum difficulter et post longum tempus cum interea rerum adiuncta moram inquisitionis non patiantur. Cui dubio Emi ac Revmi Patres in plenariis Comitiis habitis die 17. Februarii 1911., re mature perpensa, respondendum censuerunt: Imprimis curandum diligentissime est, ut factum contracti matrimonii legitimis probationibus ostendatur: quae probationes, licet studiose quaesitae si haberi nequeant, deferatur partibus iuramentum, quo propriam assertionem confirment: hoc praestito, partes habeantur tamquam legitimo matrimonio coniunctae, earumque proles ut legitima. Excipiendi tamen sunt casus, in quibus ius plenam probationem requirit ex. gr. si agatur de praeiudicio alterius matrimonii vel de ordinibus suscipiendis. Matrimonium autem per iuramentum ut supra confirmatum inscriba-