A Győri Püspökség Körlevelei, 1911
Tartalomjegyzék
39 Privilegium incipit a meridie diei praecedentis. Die 26. Januarii 1911. SSmus Dnus noster D. Pius divina Providentia PP. X, in audientia R. P. D. Ad- sessori S. 0. impertita, ut dubiis, difficultatibus et controversiis occurratur, quae saepe exorta sunt, ac forsitan et deinceps oriri possent, circa temporis determinationem, quo ecclesiae vel oratorii visitatio institui valet, quum haec requiritur ad Indulgentias lucrandas alicui diei adnexas, benigne concessit, ut utile ad id tempus habeatur et sit, non modo a media ad mediam noctem constituti diei, verum etiam a meridie diei praecedentis. Hoc autem declaravit fore valiturum, tam pro Indulgentiis plenariis, quam pro partialibus, semel in die aut toties quoties adquiren- dis, usque ad hunc diem concessis vel in posterum concedendis, quacumque demum sub loquutione tempus sive dies designetur. Sartis tectis manentibus de cetero clausulis et conditionibus, in singulis quibuslibet concessionibus appositis. Contrariis quibuscumque, etiam specialissima et singulari mentione dignis non obstantibus. — L. S. Aloisius Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. Jaurini, die 25-a Maii 1911. Nr. 2805. De utili temporis spatioad visitationem ecclesiae vel oratorii instituendam pro indulgentiis lucrandis Professio fidei emittenda est ante possessionem beneficii. Cum in Motu,proprio »Sacrorum Antistitum« statutum, sit ut fidei professio cum iureiurando contra Modernistarum errores praestetur a parochis aliisque benefi- ciatis ante ineundam beneficii possessionem, quaesitum est »utrum adhuc maneat facultas facta a S. Concilio Tridentino, qua provisi de beneficiis quibuscumque fidei professionem emittere possunt intra duos menses a die adeptae possessionis«. Re autem pertractata penes S. hanc Congregationem, cum Consultoris voto, ab infrascripto Cardinali relatio facta est SSmo D. N. Pio PP. X, qui omnibus perpensis proposito dubio mandavit, ut respondeatur: „Negative“ ac proinde in posterum fidei professionem emittendam esse ante possesionem beneficii. Datum Romae, ex aedibus S. C. Consistorialis, die i Martii 1911. S. Card. De Lai, Secretarius. — (L. S.) — Scipio Tecchi, Adsessor. Jaurini, die 25-a Maii 1911. Parochis iterum inculcatur, ne matrimonio assistant, nisi constet de statu libero et baptismo contrahentium. De celebrato matrimonio significatio fiat, sicut et de defectu status liberi. Perlatum haud semel est ad hanc S. Congregationem de disciplina Sacramentorum, in quibusdam regionibus parochos matrimoniis adsistere, praesertim advenarum, non comprobato rite ac legitime statu libero contrahentium, eius que rei causa non defuisse qui alteras nuptias attentare sint ausi. Haud pauci praeterea Ordinarii conquesti sunt, initorum notitiam connubio- rum, quae vi decreti: Ne temere, editi a S. C. Concilii die 2. mensis Augusti anno 1907. (1), transmittenda est ad parochum baptismi coniugum, saepe omni fidei testimonio esse destitutam debitisque indiciis carere. Ad haec incommoda removenda E. mi Patres huius S. Congregationis in Nr. 2806. De Motu Proprio .Sacrorum Antistitum.“ Nr. 2807. Instructio ad Ordinarios circa statum liberum ac denuntiationem initi maf rimonii.