A Győri Püspökség Körlevelei, 1911

Tartalomjegyzék

Nr. 6089. De reposi­tione et trans­latione festo­rum in Eccle­siis particula­ribus. Nr. 6090. Evangelii S. Matthaei auctor, tempus com­positionis, historica veritas. antur. Ceterum quidquid Suae Sanctitati decidere placuerit, id nos filiali cum reve­rentia accepturos et debita cum obedientia observaturos esse per se patet. Jaurini, die 1. Novembris 1911. Quo facilius in Ecclesiis particularibus Officiorum repositiones et transla­tiones peragi valeant, Sacra Rituum Congregatio, enixis precibus tum a Rev. mis locorum Ordinariis, tum a Superioribus Ordinum seu Congregationum Religiosorum .sibi porrectis obsecundans, audito etiam Commissionis Liturgicae suffragio, statuit ac decrevit, ut tramitem resolutionis n. 3919 Ordinis Minorum Capucinorum S. Francisco diei 27 Junii 1886, ad XVI, tam Kalendarium perpetuum quam Kalen­darium annuale cuiusque Ecclesiae particularis respective redigatur super Kalendario Dioecesis, vel Ordinis aut Congregationis; ac proinde, sicuti Officia, quae in propria Ecclesia vel Oratorio quotannis impedita sunt, fixe assignari debent diei primae liberae in Kalendario perpetuo, ita Officia accidentaliter transferenda in posterum celebranda erunt die, quae prima libera reperitur in Kalendario annuali, nulla habita ratione Officiorum, quae iam translata fuerunt, licet minoris nobilitatis: servatis de cetero Rubricis et Decretis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 3 Maii 1911. Fr. Sebasiianus Card. MARTINELL1, S. R. C. Praef. L. -j* S. f Petrus la Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius. Jaurini, die 1. Novembris 1911. De auctore, de tempore compositionis et de historica veritate Evangelii secundum Matthaeum, Pontificia Commissio »de re Biblica«, ad proposita sibi quae sequuntur dubia, ita respondendum decrevit: »I. Utrum, attento universali et a primis saeculis constanti Ecclesiae con­sensu, quem luculenter ostendunt diserta Patrum testimonia, codicum Evangeliorum inscriptiones, sacrorum librorum versiones vel antiquissimae et catalogi a Sanctis Patri­bus, ab ecclesiasticis scriptoribus, a Summis Pintificibus et a Conciliis traditi, ac tan­dem usus liturgicus Ecclesiae orientalis et occidentalis, affirmari certo possit et debeat Matthaeum, Christi Apostolum, revera, Evangelii sub ejus nomine vulgati esse auctorem ? Resp.: Affirmative. II. Utrum traditionis suffragio satis fulciri censenda sit sententia quae tenet Matthaeum et ceteros Evangelistas in scribendo praecessisse, et primum Evangelium patrio sermone a Judaeis palaestinensibus tunc usitato, quibus opus illud erat direc­tum, conscripsisse ? Resp.: Affirmative ad utramque partem. III. Utrum redactio hujus originalis textus differri possit ultra tempus ever­sionis Hierusalem, ita ut vaticinia quae de eadem eversione ibi leguntur, scripta fuerint post eventum; aut quod allegari solet Irenaei testimonium (Advers. haeres., lib III, cap. I. n. 2), incertae et controversae interpretationis, tanti ponderis sit exis­timandum, ut cogat rejicere eorum sententiam qui congruentius traditioni censent eamdem redactionem etiam ante Pauli in Urbem adventum fuisse confectam ?

Next

/
Thumbnails
Contents