A Győri Püspökség Körlevelei, 1911
Tartalomjegyzék
Resp.: Negative ad utramque partem IV. Utrum sustineri vel probabiliter possit illa modernorum quorumdam opinio, juxta quam Matthaeus non proprie et stricte Evangelium composuisset, quale nobis est traditum, sed tantummodo collectionem aliquam dictorum seu sermonum Christi, quibus tamquam fontibus usus esset alius auctor anonymus, quem Evangelii ipsius redactorem faciunt ? Resp.: Negative. V. Utrum ex eo quod Patres et ecclesiastici scriptores omnes, imo Ecclesia ipsa jam a suis incunabulis, unice usi sunt, tamquam canonico, graeco textu Evangelii sub Matthaei nomine cogniti, ne iis quidem exceptis, qui Matthaeum Apostolum patrio scripsisse sermone expresse tradiderunt, certo probari possit ipsum Evangelium graecum identicum esse quoad substantiam cum Evangelio illo, patrio sermone ab eodem Apostolo exarato ? Resp.: Affirmative. VI. Utrum ex eo quod auctor primi Evangelii scopum prosequitur praecipue dogmaticum et apologeticum demonstrandi nempe Judaeis Jesum esse Messiam a prophetis praenuntiatum et e davidica stirpe progenitum, et quod insuper in disponendis factis et dictis quae enarrat et refert, non semper ordinem chronologicum tenet, deduci inde liceat ea non esse ut vera recipianda; aut etiam affirmari possit narrationes gestorum et sermonum Christi, quae in ipso Evangelio leguntur altera, tionem quandam et adaptationem sub influxu prophetiarum Veteris Testamenti et adultioris Ecclesiae status subiisse, ac proinde historicae veritati haud esse conformes? Resp.: Negative ad ultramque partem. VII. Utrum, speciatim solido fundamento destitutae censeri jure debeant opiniones eorum, qui in dubium revocant authenticitatem historicam duorum priorum capitum, in quibus genealogia et infantia Christi narrantur, sicut et quarumdam in re dogmatica magni momenti sententiarum, uti sunt illae quae respiciunt primatum Petri (Matth. XVI, 17—19.), formam baptizandi, cum universali missione praedicandi Apostolis traditam (Matth. XXVIII, 19—20.), professionem fidei Apostolorum in divinitatem Christi (Matth. XIV, 33.), et alia hujusmodi, quae apud Mattheum peculiari modo enuntiata occurrunt ? Resp.: Affirmative. Die autem 19. Junii 1911. in audientia utrique infrascripto Rmo Consultori ab Actis benigne concessa, SSmus Dominus Noster Pius Papa X. praedicta responsa rata habuit ac publici juris fieri mandavit. — Romae, 19. Junii 1911. Fulcranus Vigouroux, Pr. S. S., Laurentius Janssens, O. S. B., Consultorus ab Actis.« Jaurini, die 1. Novembris 1911. Hodiernus Magister Caeremoniarum in Ecclesia Metropolitana Westmona- sterien., de consensu sui Revmi Domini Archiepiscopi, sequentia dubia Sacra Rituum Congregationi enodanda humillime proposuit, nimirum : I. Defectu ministrorum et cantorum licetne Missam Votivam Sanctissimi Sacramenti, in expositione vel repositione pro Oratione XL Horarum, celebrare Nr. 6091. Dubia circa expositionem et benedictionem Sanctissimi Sacramenti.