A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

153 XV. Eme ac Rme Domine mi Obsme ! Eminentiae Vestrae litterae, nomine etiam omnium Hungáriáé Antistitum datae sub die 27. transacti Septembris, ad SSmum Dominum Nostrum pervenerunt. Quas quidem Ipse assueta benignitate excepit, nec dissimili cura, prout rei gravi­tas postulabat, expendit; mihique haec Eminentiae Vestrae caeterisque Antistitibus communicanda mandavit. Porro SSmi Domini Nostri mens est ut firma sit lex qua prohibetur ut diaria et commentaria, etiam optima, quae tamen de politicis rebus agunt quae in dies eveniunt, aut de socialibus et scientificis quaestionibus quae pariter in dies exagitantur quin adhuc de iis certa sententia habeatur, haec, inquam, in manibus alumnorum seminarii libere non relinquantur. Nil tamen vetat quominus superiores seminarii aut magistri, si agatur de quaestionibus scientificis, legant alumnis aut legendos articulos in sua praesentia tradant eorundem diariorum et commentariorum, quos ad alumnorum instructionem utilis vel opportunos censent. Commentaria vero in quibus nil contentionis continetur, sed notitias religio­sas, S. Sedis dispositiones et decreta, Episcoporum acta et ordinationes referunt, vel alia quae quamvis periodica non aliud sunt quam lectiones ad fidem et pieta­tem fovendam utiles, haec, inquam, possunt, probantibus seminarii moderatoribus, prae manibus alumnorum relinqui tempore a studio et ab aliis praescriptis officiis libero. Haec dum Tibi pro meo munere significio, manus Tuas humillime deosculor meque impenso animi obsequio profiteor Eminentiae Vestrae. Romae, die 20. Octobris 1910. — addictissimum famulum Caietanum Card. De Lai, S. Congr. Consistorialis Secretarium. Jaurini, die 10-a Decembris 1910. Cum nonnulli Ordinarii quaedam dubia circa vim et interpretationem decreti „Maxima cura“ proposuerint, Sacra Congregatio Consistorialis, mandante SSmo Domino Nostro Pio PP. X. eisdem dubiis die 3 octobris 1910, respondit prout infra: i. Utrum examinatores eligendi iuxta praescriptum can. 4 adhiberi possint in examinibus pro collatione beneficiorum atque sint unum et idem ac examinatores de quibus statuit Trid. Synod, cap. 18 sess. 24 de reform.; an potius sint distincti et adhibendi dumtaxat pro amotione decernenda. — R. Affirmative ad Iam partem, negative ad IIam. Nr. 7607. Epistola S. Congr. Con- sis. ad Princi- piem-Prima- tem Hung. Nr. 7608, Dubia circa decretum „Maxima cura."

Next

/
Thumbnails
Contents