A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

154 Nr. 7609. Concursus pro beneficio parochiali Möyar- keresztur. 2. An examinatores sive synodales sive prosynodales nunc existentes, per idem decretum a munere cessent. — R. Servetur dispositio finalis decreti. 3. Utrum Ordinarii, quando Synodus non celebratur, adhuc indigeant induito S. Sedis pro eligendis examinatoribus. — R. Negative. 4. Utrum Ordinarii possint eligere aliquem sacerdotem regularem in exa­minatorem vel consultorem. — R. Affirmative, dummodo sacerdos regularis parochus sit, si in consultorem eligatur. 5. Utrum eligere possint extradioecesanum. — R. Affirmative in parvis dioecesibus, aut quoties iusta aliqua causa intercedat. 6. Utrum Ordinarius inter examinatores accensere possit Vicarium suum generalem. — R. Non expedire. 7. Utrum inter examinatores aliquot parochi accenseri possint. —- R. Affirmative. 8. Utrum una eademque persona esse possit simul examinator et consultor. — R. Affirmative, sed non in eadem causa. Generatim tamen expedit ne plura officia in una eademque persona cumulentur. 9. Utrum consultores dioecesani de quibus in § 2, can. 4 quorum con­sensus (quoties deficiat capitulum cathedrale) requiritur in electione examinatorum et parochorum consultorum, iidem sint ac collegium praefatum parochorum consul­torum. — R. Negative; sed consultores dioecesani stant loco capituli in aliquibus dioecesibus ubi cathedrale capitulum erigi adhuc non potuit. 10. Utrum in computanda antiquitate electionis ratio habenda sit electionum praecedentium; an dumtaxat electionis praesentis, ita nempe ut qui bis vel ter electus iam fuerit, antiquior non habeatur illo qui prima vice electus sit, dummodo pari die electio evenerit. — R. Negative ad Iam partem, affirmative ad llara. 11. Utrum error in computanda antiquitate et admissio alicuius examina­toris seu consultoris, hac de causa illegitima, inducat nullitatem actorum. — R. Negative. 12. Utrum iusiurandum in can. 7 praescriptum debeat singulis vicibus in singulis causis renovari, an sufficiat illud semel emittere post electionem aut in primo conventu. — R. Sufficit semel emissum, durante munere, dummodo pro omnibus causis fuerit emissum. Potest tamen Ordinarius exigere ab examinatoribus et consultoribus ut illud renovent in casibus particularibns, si id expediens iudica- verit. — C. Card. De Lai, Secretarius. Scipio Tecchi, Adsessor. Jaurini, die 10-a Decembris 1910. Beneficium parochiale Magyarkeresztur per abdicationem Adm. R. D. Michaelis Malonyay V.-A.-Diaconi emeriti et parochi de iure vacans est redditum. Pro hocce beneficio praesentibus concursum publicum indico usque ad finem hujus mensis duraturum. Competituros habilitate canonica provisos invio, ut recursus suos mihi inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, 10-a Decembris 1910.

Next

/
Thumbnails
Contents