A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

123 Haec omnia spondeo me fideliter, integre sincereque servaturum et in­violabiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque deflectendo. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus etc.« DE SACRA PRAEDICATIONE. Quandoquidem praeterea diuturna observatione sit cognitum Nobis, episco­porum curis ut annuntietur divinum Verbum pares non respondere fructus, idque, non tam audientium desidiae, quam oratorum iactantiae tribuendum putemus, qui hominis verbum exhibent magis quam Dei, opportunum censuimus, latiné versum evulgare atque Ordinariis commendare documentum, iussu Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII. a Sacra Congregatione episcoporum et regularium editum die XXXI. mensis Iulii anno MDCCCXCIV. et ad Ordinarios Italiae atque ad religiosarum Familiarum Congregationumque moderatores transmissum. 1. ° »Et in primis quod ad ea pertinet virtutum ornamenta quibus sacri oratores emineant potissimum oportet, caveant ipsi Ordinarii ac religiosarum fami­liarum Moderatores ne unquam sanctum hoc et salutare divini verbi ministerium iis credant qui nec pietate in Deum nec in Christum Filium eius Dominum nostrum caritate ornentur ac redundent. Istae enim si in catholicae doctrinae praeconibus desiderentur animi dotes, quavis tandem ii polleant dicendi facultate, aliud nihil profecto praestabunt quam aes sonans, aut cmybalum tinniens:* neque unquam id ipsis suppetet a quo evangelicae praedicationis vis omnis ac virtus derivatur, studium videlicet divinae gloriae aeternaeque animorum salutis. Quae quidem ora­toribus sacris apprime necessaria pietas, eluceat oportet etiam in externa vitae eorundem ratione : ne sermone celebratis praeceptis institutisque Christianis disseren­tium mores refragentur: neve iidem opere destruant quod aedificant verbo. Ne quid praeterea profani pietas eiusmodi redoleat: verum ea sit praedita gravitate, ut probet eos esse revera ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei} Secus enim, ut scite animadvertit Angelicus, si doctrina est bona et praedicator malus, ipse est occasio blasphemiae doctrinae Dei.3 — At vero pietati ceterisque Christianis virtutibus comes ne desit scientia: quum et per se pateat, et diuturna experientia comprobetur, nec sapiens, nec compositum, nec frugiferum dicendi genus posse ab iis afierri, qui doctrina, praesertim sacra, non affluant, quique ingenita quadam freti celeritate verborum, suggestum temere adscendunt ac ferme imparati. Hi profecto aerem verberant, et inscii divina eloquia contemptui obiiciunt ac derisioni; plane digni quibus aptetur divina illa sententia: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.ul 2. ° »Igitur episcopi et religiosarum familiarum antistites divini verbi mini­sterium ne cui sacerdoti commitant, nisi ante constiterit, ipsum esse pietatis doctrin­aeque copia rite instructum. Iidem sedulo advigilent ut ea tantum pertractanda * I. Cor. XIII. — * I. Cor. IV. 1. — * Comm. in Math. V. — 4 Os. IV. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents