A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

124 sumantur, quae sacrae praedicationis sunt propria. Quae vero eiusmodi sint Christus Dominus tunc aperuit quum ait: Praedicate evangélium . . .l Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.* Ad quae verba apte S. Thomas: Praedica­tores debent illuminare in credendis, dirigere in operandis, vitanda manifestare, et modo comminando, modo exhortando, hominibus praedicare.* Et sacrosanctum Concilium Tridentinum: Annunciantes eis vitia, quae eos declinare, et virtutes quas sectari oportet, ut poenam aeternam evadere et caelestem gloriam con­sequi valeant.4 Quae omnia fusiore calamo persequutus f. r. Pius IX., haec scripsit: Non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes, sanctissimae religionis nostrae dogmata et praecepta, iuxta catholicae Ecclesiae et patrum doctrinam, gravi ac splendido orationis genere populo clare aperteque annuncient; pecu­liaria singulorum officia accurate explicent, omnesque a fiagitiis deterreant, ad pietatem inflamment, quo fideles, Dei verbo salubriter refecti, vitia omnia declinent, virtutes sectentur, atque ita aeternas poenas evadere et caelestem gloriam consequi valeant.B Ex quibus omnibus perspicuum fit, symbolum Aposto­lorum, divinum decalogum, Ecclesiae praecepta, Sacramenta, virtutes ac vitia, aus cujusque conditionis officia, novissima hominis et cetera id genus aeterna vera, haec esse propria argumenta de quibus oporteat condonari.« 3.0 »Sed rerum talium copiam et uberrimam et gravissimam recentiores divini verbi ministri haud raro nil pensi habent; uti obsoletum quid et inane negli- gunt ac paene abiiciunt. Hi nimirum quum probe compertum habeant recensita rerum momenta captandae populari gratiae, cui tantum inhiant, minus esse idonea; quae sua sunt quaerentes, non quae Iesu Christis,6 eadem plane seponunt; idque vel ipsis quadragesimae diebus ac reliquis solemnioribus anni tempestatibus. Una vero cum rebus immutantes nomina, antiquis concionibus recens quoddam ac minus recte intellectum alloquendi sufficiunt genus, quod CONFERENTIAM dicunt, menti cogi­tationique alliciendae magis aptum quam impellendae voluntati atque • instaurandis moribus. Hi profecto haud secum reputant conciones morales omnibus, conferentias vix paucis prodesse; quorum si moribus diligentius perspectum foret per inculcatam saepe castitatem, animi demissionem, obsequium in Ecclesiae auctoritatem, hoc ipso praeiudicatas de fide opiniones exuerent lucemque veritatis promptiore animo exci­perent. Quod enim complures de religione prave sentiunt, maxime inter catholicas gentes, id effrenatis animi cupiditatibus potius est tribuendum, quam vitio aberrantis intelligentiae, secundum divinam sententiam: De corde exeunt cogitationes malae... blasphemiae.7 — Hinc Augustinus Psalmistae referens verba: Dixit insipiens in corde suo: non est Deus,8 commentatur: in corde suo, non in mente sua.“ 4.0 »Haec tamen non ita sunt accipienda quasi sermones id genus per se omnino sint improbandi, quum contra, si apte tractentur, perutiles possint esse aut etiam necessarii ad refellendos errores, quibus religio impetitur. Sed amovenda omnino est a suggestu pompa illa dicendi, quae in quadam rerum contemplatione magis quam in actione versatur; quae civitatem spectat proprius quam religionem; 1 Mate. XVI. 15. — 1 Math. XXVIII. 20. — 3 Loc. cit. — 4 Sess. V., cap. 2. De reform. — 8 Litt. Enc. IX. nov. MDCCCXLVI. — 6 Philip. II. 21. — 7 Matth. XV. 19. — 8 Psal. XIII. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents