A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

122 usque transmissam, sincere recipio; ideoque prorsus reiicio haereticum commentum evolutionis dogmatum, ab uno in alium sensum transeuntium, diversum ab eo, quem prius habuit Ecclesia; pariterque damno errorem omnem, quo, divino deposito, Christi Sponsae tradito ab Eaque fideliter custodiendo, sufficitur philosophicum inven­tum, vel creatio humanae conscientiae, hominum conatu sensim efiormatae et in posterum indefinito progressu perficiendae. Quinto: certissime teneo ac sincere pro­fiteor, Fidem non esse coecum sensum religionis e latebris subconscientiae erum­pentem, sub pressione cordis et inflexionis voluntatis moraliter informatae, sed verum assensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex auditu, quo nempe, quae a Deo personali, creatore ac domino nostro dicta, testata ac revelata sunt, vera esse credi­mus^ propter Dei auctoritatem summe veracis. Me etiam, qua par est, reverentia, subiicio totoque animo adhaereo dam­nationibus, declarationibus, praescriptis omnibus, quae in Encyclicis litteris „Pascendi“ et in Decreto „Lamentabili“ continentur, praesertim circa eam quam historiam dogmatum vocant. — Idem reprobo errorem affirmantium, propositam ab Ecclesia fidem posse historiae repugnare et catholica dogmata, quo sensu nunc intelliguntur, cum verioribus Christianae religionis originibus componi non posse. — Damno quoque ac reiicio eorum sententiam, qui dicunt, christianum hominem eruditiorem induere personam duplicem, aliam credentis, aliam historici, quasi liceret historico ea retinere quae credentis fidei contradicant, aut praemissas adstruere, ex quibus consequatur dogmata esse aut falsa aut dubia, modo haec directo non denegentur. — Reprobo pariter eam Scripturae Sanctae diiudicandae atque interpretandae rationem, quae, Ecclesiae traditione analogia Fidei, et Apostolicae Sedis normis posthabitis, ratio- nalistarum commentis inhaeret, et criticen textus velut unicam supremamque regulam,' haud minus licenter quam temere amplectitur. — Sententiam praeterea illorum reiicio qui tenent, doctori disciplinae historicae theologicae tradendae, aut iis de rebus scribenti seponendam prius esse opinionem ante conceptam sive de supernaturali origine catholicae traditionis, sive de promissa divinitus ope ad perennem conserva­tionem uniuscuiusque revelati veri; deinde scripta Patrum singulorum interpretanda solis scientiae principiis, sacra qualibet auctoritate seclusa, eaque iudicii libertate, qua profana quaevis monumenta solent investigari. — In universum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo modernistáé tenent in sacra traditione nihil inesse divini: aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nihil iam restet nisi nudum factum et simplex, communibus historiae factis aequan­dum; hominum nempe sua industria, solertia, ingenio scholam a Christo eiusque apostolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum vitae spiritum retinebo, de charismate veritatis certo, quod est, fuit eritque semper in episcopatus ab Apostolis■ successione ;2 non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secundum suam cuiusque aetatis culturam, sed ut nunquam aliter credatur, nunquam aliter intelligatur absoluta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos praedicata.2 1 1 IREN., 4., c. 26. — * Praeser. c. 28.

Next

/
Thumbnails
Contents