A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

i r i possunt amittere. His consonant Concilii Romani verba, sub Benedicto XIII. cele­brati ac docentis, oblgationem Eucharistiae sumendae incipere »postquam pueruli ac puellae ad annum discretionis pervenerint, ad illam videlicet aetatem, in qua sunt apti ad discernendum hunc sacramentalem cibum, qui alius non est, quam verum Iesu Christi corpus, a pane communi et profano, et sciunt accedere cum debita pietate ac religione«.1 Catechismus Romanus autem, »qua aetate, inquit, pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere potest quam pater et sacerdos, cui illi confiteantur peccata. Ad illos enim pertinet explorare, et a pueris percunctari, an hujus admirabilis Sacramenti cognitionem aliquam acceperint et gustum habeant«.2 Ex quibus omnibus colligitur aetatem discretionis ad Communionem eam esse in qua puer panem eucharisticum a pane communi et corporali distinguere sciat ut ad altare possit devote accedere. Itaque non perfecta rerum Fidei cognitio requiri­tur, quum aliqua dumtaxat elementa sint satis, hoc est aliqua cognitio; neque plenus rationis usus, quam sufficiat usus quidam incipiens hoc est aliqualis usus rationis. Quapropter Communionem ulterius differre, ad eamque recipiendam maturiorem aeta­tem constituere, improbandum omnino est, idque Apostolica Sedes damnavit pluries. Sic fel. rec. Pius Papa IX. litteris Cardinalis Antonelli ad episcopus Galliae datis die XII. Martii anno MDCCCLXVI. invalescentem in quibusdam dioecesibus morem protrahendae primae Communionis ad maturiores eosque praefixos annos acriter improbavit. Sacra vero Congregatio Concilii, die XV. mensis Martii an. MDCCCLI. Concilii Provincialis Rothomagensis caput emendavit, quo pueri vetabantur infra duodecimum aetatis annum ad Communionem accedere. Nec absimili ratione se gessit haec S. Congregatio de disciplina Sacramentorum in causa Argentinensi die XXV. mensis Martii anno MDCCCX.; in qua cum ageretur, admittine possent ad sacram Communionem pueri vel duodecim vel quatuordecim annorum, rescripsit; »Pueros et puellas, cum ad annos discretionis seu ad usum rationis pervenerint, ad sacram mensam admittendos esse.« Hisce omnibus mature perpensis, Sacer hic Ordo de disciplina Sacramen­torum, in generali Congregatione habita die XV. mensis Iulii a. MDCCCCX., ut memorati abusus prorsus amoveantur et pueri vel a teneris annis Iesu Christo ad­haereant, Eius vitam vivant, ac tutelam inveniant contra corruptelae pericula, sequen­tem normam de prima puerorum Communione, ubique servandam statuere opportu­num censuit. I. Aetas discretionis tum ad Confessionem tum ad S. Communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique praecepto Confes­sionis et Communionis. II. Ad primam Confessionem et ad primam Communionem necessaria non est plena et perfecta doctrina Christianae cognitio. Puer tamen postea debebit inte­grum catechismum pro modo suae intelligentiae gradatim addiscere. III. Cognitio religionis, quae in puero requiritur, ut ipse ad primam Com­1 Istruzione per quei ehe debbono la prima volta ammettersi alia S. Communione. Append. XXX, P. 11. — * P. II. De Sacr. Euchar., n. 63.

Next

/
Thumbnails
Contents