A Győri Püspökség Körlevelei, 1910
Tartalomjegyzék
112 munionem convenienter se praeparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticum panem a communi et corporali distinguat ut ea devotione quam ipsius fert aetas ad SS. Eucharistiam accedat. IV. Obligatio praecepti Confessionis et Communionis, quae puerum gravat, in eos praecipue recidit, qui ipsius curam habere debent, hoc est in parentes, in confessarium, in institutores et in parochum. Ad patrem vero, aut ad illos, qui vices eius gerunt, et ad confessarium, secundum Catechismum Romanum, pertinet admittere puerum ad primam Communionem. V. Semel aut pluries in anno curent parochi‘ indicere atque habere Communionem generalem puerorum, ad eamque, non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive concensu, ut supra dictum est, iam antea primitus de altari sancta libarunt. Pro utrisque dies aliquot instructionis et praeparationis praemittantur. VI. Puerorum curam habentibus omni studio curandum est, ut post primam Communionem iidem pueri ad sacram mensam saepius accedant, et, si fieri possit, etiam quotidie, prout Christus Iesus et mater Ecclesia desiderant, utque id agant ea animi devotione quam talis fert aetas. Meminerint praeterea, quibus ea cura est gravissimum quo tenentur officium providendi ut publicis catechesis praeceptionibus pueri ipsi interessé pergant, sin minus, eorundem religiosae institutioni alio modo suppleant. VII. Consuetudo non admittendi ad confessionem pueros, aut numquam eos absolvendi, quum ad usum rationis pervenerint, est omnino improbanda. Quare Ordinarii locorum, adhibitis etiam remediis iuris, curabunt, ut penitus de medio tollatur. VIII. Detestabilis omnino est abusus non ministrandi Viaticum et Extremam Unctionem pueris post usum rationis, eosque sepeliendi ritu parvulorum. In eos, qui ab huiusmodi more non recedant, Ordinarii locorum severe animadvertant. Haec a PP. Cardinalibus Sacrae huius Congregationis sancita SSmus D. N. Pius Papa X. in audentia diei VII. currentis mensis omnia adprobavit, iussitque praesens edi ac promulgari decretum. Singulis autem Ordinariis, mandavit ut idem decretum, non modo parochis et clero significarent, sed etiam populo, cui voluit legi quotannis tempore praecepti paschalis vernacula lingua. Ipsi autem Ordinarii debebunt, unoquoque exacto quinquennio, una cum ceteris dioecesis negotiis, etiam de huius observantia decreti ad S. Sedem referre. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae ex Aedibns eiusdem S. Congregationis, die VIII. mensis Augusti anno MDCCCCX. — D. Card. FERRATA, Praefectus. Ph. GIUSTINI, a secretis. Jaunni die 31. Octobris 1910. Nicolaus m. p., Episcopus.