A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
99 Oremus. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat omnes in hac domo habitantes. Per Christum Dominum nostrum. Arnen. Si benedicenda sit tantum officina libraria, omittitur secunda Oratio cum aspersione pro instrumentis et machinis. Quando autem benedicenda sint solummodo instrumenta vel machinae, praemissis versicucis: Adjutorium nostrum etc. et Dominus vobiscum etc., adhibetur tantum secunda Oratio cum aspersione. Decretum. Sodalitas, cui nomen Unione Tipografico-Cattolica Libraria et finis est progressus sive incrementum, curare, tum morale tum ipsius artis atque industriae typographicae et librariae, una cum religionis studio et fraterna sodalium communione mutuaque ope praestanda, sapienter aeque rata est, Deum ac Dominum Jesum Officinae libris edendis aut venditandis propitium reddere atque invocare. Ita enim fiet, ut ejusmodi ars atque industria civili Societati in remedium cedat, ac tutamen contra omnigena errorum et inimicorum jacula: ita fiet, ut spiritu scientiae sapientiae ac timoris Domini repleantur Officinae tum praesides et rectores, tum operarii; ne quidquam edendum in perniciem ac malum vertat, sed ad salutem humani generis atque utilitatem conferat. Itaque ad supernum auxilium sibi praecipue comparandum, eadem sodalitas de officinae librariae et machinamenti typographic Benedictione proprias aptasque ritui formulas adhibendas, ac postea Ritual Romano inserendas, sacrorum Rituum Congregationis examini, atque Apostolicae Sedis supremae sanctioni humillime subjecit. Quare, ad juris tramitem, quum Emus et Rmus Dnus Cardinalis Sebastianus Martinelli eidem sacro Coetui Praefectus et Relator, in ordinariis comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, ejusmodi Benedictionis ritusque formulas proposuerit; Emi et Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praespositi, re diligenter perpensa, rescribendum censuerunt: Pro gratia, die 4. Maii 1909. Demum, revisione rite peracta, hisce omnibus sanctissimo Domino nostro Pio papae X. ab infrascripto eodem Cardinali Praefecto relatis; Sanctitas Sua sententiam ipsius sacri Consilii ratam habuit, et ritum ac formulam Benedictionis officinae librariae et machinae typographicae, prouti huic praejacet decreto, approbavit, ac Rituali Romano inseri jussit. Die 12. iisdem mense et anno. (L. f S.) Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. Philippus Can. Di Fava, Substitutus. Datum Jaurini die 30-a Novembris 1909. Episcopus Bellovacensis litteris diei 21. Martii 1909., inter alia, sequens dubium proposuit huic S. Congregationi dirimendum: utrum sacerdotes vel laid possint, inscio Ordinario, legata ad pias causas recipere eorumque administra- tionem gerere ac respectiva onere implere. Emi Patres S. Congregationis Concilii, exquisito Consultoris voto reque sedulo perpensa, in plenis comitiis diei 7. Augusti 1909., respondendum consuerunt: Omnes, sive sacerdotes sive laicos quorum fidei concredita sunt legata ad pias Nr. 6681. Bellovacen. Legatorum piorum. De onere certiorandi Episcopum delegatis ad pias causas. — S. Congr. Cone. 7. Augusti 1909.