A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
nisi accedente iusta gravique causa canonica, datisque integre, formaliter, ex utraque parte legitimis cautionibus, id est reversalibus et praeterea obtenta per partem catholicam dispensatione super impedimento mixtae religionis. III. Coniuges, qui datis cautionibus obtinuerunt dispensationem in impedimento mixtae religionis, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tri- busve testibus matrimonium celebrare in conscientia obligantur, ita, ut graviter delinquant, qui coram ministro acatholico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Celebratio enim haec in forma ab Ecclesia praescripta et cum solemnitati- bus de iure scripto aut consuetudine observandis (cum restrictione tamen infra dicenda), conditio est semper obtinendae dispensationis in impedimento mixtae religionis. Si tamen sive ob defectum competentiae sacerdotis (parochi) copulantis ad valide copulandum requisitae, sive ob omissam interrogationem de consensu nupturientium, sive ob totalem omissionem declarationis consensus eorundem, sive, quod non invitatus ac rogatus sacerdos (parochus) copulationem peregerit, sive ob defectum unius aut etiam duorum testium, matrimonium eiusmodi forma in decreto »Ne temere« praescripta destitutum postmodum deprehenderetur: matrimonium tale in Germania et amodo etiam in Hungária a fidelibus natis in hisce terris initum ne- quaquam invalidum ob clandestinitatem foret; quia omnia mixta matrimonia in Germania et amodo etiam in Hdngaria per constitutionem »Provida« quoad validitatem omnino exemta sunt ab observatione formae Tridentinae et consequenter etiam formae in decreto »Ne temere« statutae. IV. Parochus quando assistit matrimonio nupturientium, qui dederunt cautiones obtinueruntque dispensationem, interrogando exquirat et excipiat semper consensum, benedicat annulos, benedicat nubentes et ab eis demum iuramentum excipiat, iuxta ea, quae in Rituali dioecesano praescribuntur; prae oculis etiam habitis consuetudinibus legalibus, exclusa tamen semper Missa nuptiali et solemni benedictione sub Missanuptiali.* V. Catholici, qui ad sectam haereticam aut schismaticam transierint, vel conversi ad fidem ab ea postea defecerint, etiam in iuvenili vel infantili aetate, ad valide contrahenda matrimonia cum persona catholica adhibere debent formam in decreto »Ne temere« statutam, ita sc. ut eorum matrimonia aliter contracta sint non tantum illicita, sed et invalida et nulla. (S. C. C. i. Febr. 1908. ad 5.). Bene itaque notandum : »catholica persona«, in sensu decreti »Ne temere« (art. XI. §, I.) et constitutionis »Provida« (inde a 19. Aprilis 1908.), intelligitur: 1. aut persona catholice baptisata et in religione catholica educata et nunquam ab illa aversa; 2. aut persona catholice baptisata, sed nunquam catholicam religionem professa; 3. aut persona catholice baptisata, sed mox ad haeresim aut schisma prolapsa; 4. aut persona etiam acatholica, quae acatholice quidem baptisata fuerat, sed per conversionem semel iam in gremium Ecclesiae redierat, mox tamen iterum ab ilia defecit. »Mixta religio« sponsorum itaque semper secundum principia, hic sub i—4 enumerata diiudicanda erit. * Juxta responsa S. C. Inquis, d. d. I7. Jan. 1872. et 17. Jan. I877. prohibetur etiam »Missa de die« coniuncta cum solemnitate copulationis, si talis Missa considerari posset veluti Missa nuptialis. 40