A Győri Püspökség Körlevelei, 1909

Sub nomine »acatholicorum« veniunt etiam schismatici et haeretici rituum orientalium (S. C. C. 28. Martii 1908. ad 2.), dummodo non fuerint catholice ba- ptisati nec unquam cum Ecclesia catholica reconciliati (art. XI. XI. §. 1.) VI. Constitutio »Provida« tantummodo valet pro natis in Hungária et hic matrimonium contrahentibus. Privilegium igitur est et personale et locale, quod utrumque simul adesse debet. VII Nomine Regni Hungáriáé venit non modo Hungária proprie dicta cum Transsylvania, sed etiam partes eidem adnexae, seu omnes terrae ad coronam S. Stephani pertinentes ac proinde etiam Croatia, Slavonia, Civitas Fluminensis (Fiume); omnia itaque loca sub regimine Regis apostoliéi nunc constituta (Juxta expressum Secretarii Cong. De Sacramentis responsum die 5. Martii datum.). Cum igitur nexu decreti, tenore cujus constitutio »Provida« ad regnum Hun­gáriáé extenditur, haec pro norma agendi communicanda Vobis, Ven. Fratres, ha­bemus: plane confidimus Vos omni ope ac zelo adlaboraturos, ut Christifideles apto modo disponantur ad excipienda qua decet filiali obedientia ac docilitate eaf quae Apostolica Sedes ad legislationis unitatem in re matrimoniali assequendam statuere opportunum duxerit. Non possumus simul Vos, Venerabiles Fratres, vehementer non exhortari, ut catholicos utriusque sexus fideles a mixtis connubiis, quantum possi­tis, absterreatis talesque nuptias prudenti sollicitudine antevertere et omni meliori modo impedire satagatis. Fundamentum enim matrimonii est charitas. »Quomodo potest congruere charitas — ait S. Ambrosius (De Abraham II. c. 9.) — ubi dis­crepat ßdes.« Certe intima illa animorum coniunctio, qua conjuges una caro, unum cor et quasi una anima effici debent, sperari non potest, si in re gravissima et sacerrima dissensio habeatur, ita ut, quod alter summa veneratione colit ac frequen­tat, alteri contemptibile videatur. Verum non tantum charitas admodum labili fundamento in huiusmodi matrimoniis superstruitur, sed ipsa etiam fides partis catholicae maximis periculis exponitur. Quotidiana experientia — proh dolor — sat superque docet indifferen- tismum religiosum per connubia mixta late propagari ac invalescere. Merito itaque Sancta Mater Ecclesia perpetuo damnavit atque interdixit ejusmodi connubia, utpote ipso iure naturali, in genere graviter prohibita, quod suam prolisque fidem et salu­tem periculis obiicere vetat, ac praeterea lege etiam positiva divina tam veteri (Deut. 7, 3) quam nova indirecte saltem improbata. Itaque, Venerabiles Fratres, tam publicis quam privatis sermonibus, omni tamen cum discretione, caritate et mansuetudine, doctrinam Ecclesiae de mixtis connubiis opportune proponatis, ne unquam fiat, ut ob Vestram negligentiam illa a fidelibus tamquam innoxia considerentur, numerusque eorum periculose — - proh dolor — crescens in dies augescere pergat. Quos de talibus nuptiis contrahendis meditari noveritis, moneatis atque adhortemini sedulo, ne consilium suum exequantur. Absit, ut dissentientes a nobis in fide charitate non prosequamur: sed edocendi sunt fideles, hanc ipsam charitatem, quae ex sese universalis est, limites habere a Deo praefixos, qui praeteriri nequeunt, quin ipsa charitas in vitium degeneret.

Next

/
Thumbnails
Contents