A Győri Püspökség Körlevelei, 1908
Tartalomjegyzék
8o IX. Ubinam et quomodo parochus, qui in territorio aliis parochis assignato nonnullas personas vel familias sibi subditas habet, matrimoniis adsistere valeat. X. Num capellani seu rectores piorum cujusvis generis locorum, a parochiali jurisdictione exemptorum, adsistere valide possint matrimoniis absque parochi vel Ordinarii delegatione. XI. An a decreto Ne temere abolita sit lex vel consuetudo in nonnullis dioecesibus vigens, vi cujus a Curia episcopali peragenda sunt acta, quibus constet de statu libero contrahentium, et dein venia fiat parochis adsistendi matrimoniis. XII. An et quousque expediat prorogare executionem decreti Ne temere pro nonnullis locis juxta Ordinariorum petitiones. Et Emmi Patres ad huiusmodi dubia ita respondendum censuerunt: Ad I. Negative. Ad II. »Ad S. Congregationem de Propaganda Fide.« Ad III. »Dilata, et exquiratur votum duorum Consultorum, qui prae oculis habeant leges hac de re vigentes apud Orientales.« Ad IV. »Comprehendi tantummodo Constitutionem Provida, non autem comprehendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum SSmo; et ad mentem.« Ad V. »Affirmative.« Ad VI. »Negative, ideoque servetur decretum Ne temere,« Ad VII. »Quoad capellanos castrenses aliosque parochos, de quibus in dubio, nihil esse immutatum.« Ad VIII. »Affirmative, in territorio cumulative habito.« Ad IX. »Affirmative, quoad suos subditos tantum, ubique in dicto territorio, facto verbo cum SSmo.« Ad X. »Affirmative pro personis sibis creditis, in loco tamen ubi jurisdictionem exercent, dummodo constet ipsi commissam fuisse plenam potestatem parochialem.« Ad XI. »Servetur solitum.« Ad XII. »Ad Emum Praefectum cum SSmo.« Die vero quarta dicti mensis et anni SSmus D-nus Noster Pius PP. X, audita relatione infrascripti Praefecti S. C. Concilii, supra relatas resolutiones ac declarationes ratas habere et confirmare benigne dignatus est. Easque vulgari mandavit, contrariis quibuscunque non obstantibus. — j- Vincentius Card., Ep. Praenest. Praefectus. B. Pompili, Secretarius. Jaurini, die i-a Junii 1908. Nr. 3232. Matrimonia mixta non servata forma Tri- dentina sunt invalida. Tam ex responso ad dubium IV. supra allatum a S. C. C. datum, quam ex rescripto S. Apostolicae Sedis per Emum ac Rssmum D. S. Congr. Cone. Praefectum ad Emum ac Rssmum D. Principem Primatem R. Hungáriáé directo dd. 8-a Aprilis a. c. procul dubio patet valorem privilegii Instructionis Lambruschinianae, necnon declarationis Emi M. Card. Rampolla de die 31-a Augusti 1897. (publicata fuit in Litteris Circularibus anni 1903. XV. sub nr. 5442.) per Decrectum Ne temere (Vide: Cire. 1907. XIII. nr. 5817.) omnino cessasse.