A Győri Püspökség Körlevelei, 1908
Tartalomjegyzék
81 Hucusque enim matrimonia mixta inter partem catholicam et partem acatho- licam, sed tamen christianam, in Hungária valide (quamvis illicite) contrahi potuerunt etiam coram ministro acatholico (juxta instructionem Cardinalis Lambruschini dd. 30. Apr. 1841.), imo etiam coram solo officiali magistratus civilis (e declaratione Emi M. Card. Rampolla supra cit.) Nunc autem juxta legem novam per Decretum Ne temere eiusque supra allatam declarationem matrimonia mixta quoque tantum coram parocho catholico valide contrahuntur, quia exceptio in § 2 can. XI. Decreti Ne temere contenta (»nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum«) a S. Congr. Concilii ita interpretata est, ut ea tantum constitutionem „Provida“ a SSmo Domino Nostro pro Germania concessam comprehendat. Quapropter matrimonia mixta inde a 19. Aprilis a. currentis sine assistentia parochi contracta et deinceps contrahenda sunt coram Deo et sancta Ejus Ecclesia prorsus invalida et nulla, atque nihil aliud, nisi illegitima contubernia. Unde ea, quae in puncto 9. Instructionis Nostrae (Litt. Cire, a 1908. I. sub nr. 597.) de valore matrimoniorum mixtorum generatim, et speciatim coram officiali civili tantum contractorum diximus, revocamus et roboris nullius esse volumus, atque circa celebrationem matrimoniorum mixtorum sequentia statuimus: 1. Mixta matrimonia amodo tantum sub cautelis ab Ecclesia praescriptis (reversalibus ante pactum civile coram magistratu civile datis) et cum dispensatione in impedimento mixtae religionis et cum assistentia parochi catholici atque eo ritu ac si utraque nupturentium pars catholica esset, sicut in Rituali Strigoniensi (pag. 213.) praescribitur, iniri possunt. 2. Genus illud matrimoniorum validorum quidem, sed illicitorum, quod apud nos coram ministro acatholico vel solo officiali civili (alibi vero cum assistentia mere passiva parochi catholici) contrahi possibile erat, excepta Germania, ubique terrarum sublatum est, quapropter si mixtae religionis nupturientes absque reversalibus et absque dispensatione ecclesiastica matrimonium coram foro civili contraxerint, tales ritu ecclesiastico copulari utiqe non possunt et pars calholica nec post contractum tale contubernium in sede confessionali absolvi potest. 3. Si tamen casus infelix emerserit, partem catholicam in tali matrimonio invalido inde a 19-a Aprilis contracto vivere et conscientiae remorsibus actam in sacramento poenitentiae medelam mali quaerere atque matrimonium suum convali- dari vehementer desiderare, totum negotium sub secreto ordinariatui exponendum erit, ut in casibus particularibus ex speciali gratia Apostolicae Sedis de opportuno remedio providere possit. Requiro autem SS. Curiones, quatenus zelo indefesso adlaborent, ut mixta matrimonia aut omnino impediantur, aut saltem non aliter quam juxta mentem Ecclesiae cum reversalibus et dispensatione in facie Ecclesiae Catholicae valide et licite contrahantur. Jaurini, die i-a Junii 1908.