A Győri Püspökség Körlevelei, 1908
Tartalomjegyzék
78 Nr 3230. Sacra exercitia in Budapest et Lainz. multa.« Quis vero est, qui non advertat in multo ordine novitatis pronitatem, quis, qui non percipiat aetatis iniquitatem, quis, qui non sentiat multiplicatis laboribus munerum fatigia, aut refrigescentem advertat spiritum et tebescentem experiatur zelum? »Venite ergo et requiescite.« »Venite ad me omnes, et ego reficiam vos.« Ad Jesum in Eucharistia invitat nos, et multis allicit dotibus ac privilegiis vicarius Christi in Ecclesia, ut restauremur omnes in Eo. Ipse enim est bonus ille pastor, qui sui oblitus, sola quaerit gregis bona. Ipse, qui vocavit nos in sortem suam, et elegit in partem ministerii sui. Ipse est scaturigo charismatum, quibus transformamur ad similitudinem imaginis Ejus. Ipse est fons donorum, sine quibus facere salutare possumus nihil. Ipse, de cujus manibus rapere oves potest nemo. Ipse, qui sanctificat Ecclesiam ut sit sine ruga immaculata, et nutrit gregem in vitam aeternam. Ipse est, per quam forma esse gregis, et facere haec omnia et nos valemus. In sinu igitur Ejus fit, quod ut fiat hortatur nos apostolus: »Admoneo te, ut resuscites gratiam, quae data est tibi per impositionem manuum mearum.« Venite erg Venerabiles Fratres ac Filii Dilectissimi, et restauremur in Eo. In solitudinem sacram, ad spiritualia exercitia per triduum agenda vos invito et paterni cordis pio affectu compellans enixe voco. Inchoantur s. exercitia in aedibus seminarii majoris agenda anni currentis vespere diei 24-i mensis Augusti et ut fieri consuevit terminantur feria 6. mane ejusdem hebdomadis. Intervenientes hanc mentem praevie Officio meo Dioecesano significare velint; et praeter utensilia ad triduum rochetum quisque secum afferat. Jaurini, die i-a Mensis Junii 1908. Simul publico ordinem sacrorum exercitiorum in domibus Societatis Jesu sequentibus pro tempore aestivo statutum. I. Budapestini. Sacra exercitia inchoantur qualibet feria II. vespere et peractis tribus integris diebus finiuntur feria VI. mane. Accipit quisque cubiculum et sustentationem. Praeter breviarium nullus apportari debet liber. Sufficit adventum in charta correspondentiali significare A. R. P. Jacobo Bús, Superiori domus. (Budapest, VIII. Mária-utca 25.) II. In domo Societatis Jesu in Lainz exercitia spiritualia pro clero instituentur: I. series a 20—24 Julii II. » a 27—31 » III. > a 3 — 7 Augusti IV. a 10—14 * V. » a 17—21 » VI. » a 24—28 » VII. » a 31—4 (IX.) » VIII. » a 7—ii Sept. P. Frölich. P. Abel. v