A Győri Püspökség Körlevelei, 1908

Tartalomjegyzék

77 VI. VENERABILES FRATRES ET FILII DILECTISSIMI. »Descendi — ait Christus — de coelo et veni in mundum, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me Patris.« »Haec est autem voluntates ejus, qui misit me Patris, sanctificatio vestra.« »Sicut vero misit me Pater et ego mitto vos.« Committo igitur vobis omne verbum, quod audivi a Patre et locutus sum vobis, ut annuncietis illud in universo mundo ; auctoritatisque meae vos reddo participes, ut qui vos audierit, idem sit, ac si audisset me ; imo et gloriae meae volo vos esse consortes, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Ad imaginam ergo et similitudinem suam, sicut in creatione plasmavit Deus hominem et fecit eum per spiraculum vitae, ita per suum, quem promisit et dedit spiritum formavit electos suos Christus. Horribilem vero faciei aspectum praebuit Ille flagella perpessus, ignominiis affectus, cruore et sorde foedatus bajulans crucem viribus fatigatus adeo, ut plangant animae tenerae et pia mulier sudarium praebeat Salvatori, qui forma faciei impressa reddidit illud, ut deformem in hoc cernat homo suam imaginem. Reformamini igitur — monet apostolus — spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Reduces eapropter suos, quum enarraverint, quid sibi evenerint in viis, seorsum vocat et Jesus: »Venite et requiescite paululum.« Sicut enim ipse in sinu erat Patris, suos quoque ad sinum invitat suum, ut respirent ibi, et non tam fessa membra, quam potius lassa restaurent corda, reforment ad mentem Magistri ingenia ac deleta animae macula ad Ejus refingantur imaginem, et ita restaurentur omnes in Christo. Restaurare omnia in Christo. Tessera Pii X. pontificis, imo eandem et vitae normam esse, probant ejus opera. Proscriptis erroribus modernis vocat omnes ad Christum praesentem in Eucharistia, ut restaurentur in Eo. Neminem nostrum modernistarum probare opiniones puto, omnesque Eccle­siae petrae confirmanti fratres assensu mentis inhaerere persuasum habeo. Aura tamen hauritur sine adversione, et studiosus novitatis afflatur inadvertens ac pulvere aspergitur moderno etiam nolens. At vero cautum est, ut vocum quoque evitemus novitatem, et memores nos esse vult Pontifex noster moniti praedecessoris sui Leo­nis XIII. »Probari non posse in catholicorum scriptis eam dicendi rationem, quae pravae novitati studens, pietatem fidelium ridere videatur, loquaturque novum Chri­stianae vitae ordinem, novas Ecclesiae praeceptiones, nova moderni animi desideria, novam socialem cleri vocationem, novam christianam humanitatem, aliaque id genus Nr. 3229. S. Exercitia pro Clero Dioecesano.

Next

/
Thumbnails
Contents