A Győri Püspökség Körlevelei, 1908

Tartalomjegyzék

142 Ritus autem hic novus benedicendi campanam, quae usui ecclesiae sive sacelli inserviat, est sequens: f. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Qui fecit coelum et terram^. Psal. 50. Miserere mei, Deus."Psal. 53. Deus in nomine tuo. — Psal. 56. Miserere mei Deus, miserere mei. -V Psal. 66. Deus misereatur nostri ./(JA- Psal. 69. Deus in adiutorium meum. — Psal. 85. Inclina Domine aurem tuam^ Psal. 129. De profundis clamavi. y. Kyrie eleison. — Christe eleison, y. Kyrie eleison. Pater noster, secreto. y. Et ne nos inducas in tentationem. — I£ Sed libera nos a malo, y. Domine, exaudi orationem meam. — IjK Et clamor meus ad te veniat. >. Dominus vobiscum. — Et cum spiritu tuo. Oremus. — Deus, qui per beatum Moysen, legiferum famulum tuum tubas argenteas, fieri praecepisti, quibus dum sacerdotes tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus monitus ad te adorandum fieret praeparatus, et ad cele­brandum conveniret: praesta quaesumus; ut hoc vasculum, sanctae tuae Ecclesiae praeparatum, a Spiritu Sancto per nostrae humilitatis obsequium sancti -j- ficetur, ut per illius tactum et sonitum fideles invitentur ad sanctam ecclesiam et ad praemium supernum. Et cum melódia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis devotio fidei, procul pellantur omnes insidiae inimici, fragor grandinum, impetus tempesta­tum, temperentur infesta tonitrua, prosternat aereas potestates dextera tuae virtutis: ut hoc audientes tintinnabulum contremiscant et fugiant ante sanctae crucis vexilium in eo depictum. Quod ipse dominus noster praestare dignetur, qui absorpta morte per patibulum crucis regnat in Gloria Dei Patris cum eodem Patre et Spiritu San­cto, per omnia saecula saeculorum. — Amen. Nunc Officians ponit incensum in thuribulum et benedicit: et primum aqua benedicta aspergit circumeundo-campanam, choro dicente : Asperges me Domine hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor. Dein incensat circumeundo campanam, choro dicente : Dirigatur Domine oratio mea: sicut incensum in conspectu tuo. * Officians prosequitur : Oremus. — Omnipotens dominator Christe, quo secundum carnis assum­ptionem dormiente in navi, dum oborta tempestas mare conturbasset, te protinus excitato et imperante dissiluit: tu necessitatibus populi tui benignus succurre: tu hoc tintinnabulum Sancti Spiritus rore perfunde; ut ante sonitum illius semper fugiat bonorum inimicus, invitetur ad fidem populus christianus, hostilis terreatur exercitus, confortetur in Domino per illud populus tuus convocatus, ac sicut davidica cithara delectatus desuper descendat Spiritus Sanctus: atque ut Samuele agnum lactentem mactante in holocaustum regis aeterni imperii, fragor aurarum turbam repulit adver­santium; ita dum huius vasculi sonitus transit per nubila, Ecclesiae tuae conventum manus conservet angelica, fruges credentium, mentes corpora salvet protectio sem-

Next

/
Thumbnails
Contents