A Győri Püspökség Körlevelei, 1908
Tartalomjegyzék
143 piterna. Per te, Christe Iesu, qui cum Deo Patre vivis et regnas in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. — ft. Amen. f. In honorem Sancti N. — Jjfc. Arnen. Tum Officians producit super campanam benedictam signum crucis et dis- cefiit cum ministris. Iuvat etiam ipsum Decretum huc spectans S. Rituum Congregationis publicare, uti sequitur: »ROMANA. Expostulatum est a Sacra Rituum Congregatione: An praeter ritum de benedictione simplici novae campanae, quae tamen ad usum ecclesiae non inserviat, uti in Appendice ad Rituale Romanum, et ritum de benedictione signi vel campanae pro ecclesia vel sacello, uti in Pontificali Romano (de quo utroque ritu agitur in decreto n. 3770. Sedunen. 4. Martii 1892.), adhiberi possit alter brevior ritus ad campanas in usum sacrum benedicendas. Et sacra eadem Congregatio, ad relationem subsripti Secretarii, exquisita Commissionis Liturgicae sententia, omnibus- que accurate perpensis, ita rescribendum censuit: Affirmative ciim ritu adprobato, prouti exstat in superiori exemplari. Attamen haec benedictio ab Episcopo, vel ab aliis facultatem habentibus facienda est; et quod attinet ad ecclesias consecratas in benedictione signi vel campanae decentius servetur ritus Pontificalis Romani. Quam resolutionem SSmo domino Nostro Pio Papae X. per infrasciriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatam, Sanctitas Sua in omnibus ratam habere atque approbare dignata est. Die 22. Januarii 1908. L. -j- S, S. Card. Cretoni, Praefectus -j- D. Panici, Archiep. Laudicen., Secretarius. Vigore igitur potestatis, mihi a S. Sede Apostolica superius concessae, Rssmis DD. Dr. Ottoni Zehetbauer praeposito, canonico et Rudolpho Páder praeposito Capituli Coll-Sopron. — donec Sopronii Campanarum officina exstiterit — hisce facultatem delego novas campanas, etiam ad usum sacrum destinatas, exceptis tamen iis, quae usui ecclesiarum consecratarum inservient, juxta ritum supra descriptum benedicendi. Caeteri autem animarum curatores pro re nata in singulis occurrentibus casibus pro ejusmodi facultate ad me recurrant. Datum Jaurini die 20-a decembris 1908. Quum multi e ven. Clero sive singillatim, sive districtuatim, item et Variae sodalitates, Congregationes, nacti occasionem recurrentis festi coelestis Patroni mei sincera mihi obtulissent vota, ejusmodi adhaesionis filialis erga me significationes grato cum animo excipiens, vicissim amplissimam Dei benedictionem deprecor omnibus et singulis e Clero Dioecesis meae, item Congregationibus, sodalitatibus praelaudatis. Datum Jaurini, die 20 a Decembris, 1908. R. D. Tóth Antonius, em. parochus Banaensis, die n-a Octobris a. c., anno aetatis suae 71-0, sacerdotii vero 47-0 animam Creatori suo reddidit, sacramentis pie susceptis. Nr. 7416. Praesul gratias agit pro votis recurrente die onomastico oblatis. Nr. 7417 Obitus R. D. Antonii Tóth