A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

57 Praelato, ex quacumque causa, etiam ob occultum crimen quomodolibet, etiam extraiudicialiter, fuerit interdictus, aut qui a suis ordinibus seu gradibus vel digni­tatibus ecclesiasticis fuerit suspensus, nulla contra ipsius Praelati voluntatem con­cessa licentia de se promoveri faciendo, aut ad priores ordines, gradus et dignitates sive honores, restitutio suffragetur.« Cum vero generalis haec lex Seminariorum quoque alumnos comprehen­dat, si quis, eorum, sive clericus sive clericatui adhuc non initiatus, e pio loco dimittatur eo quod certa vocationis signa non praebeat, aut qualitatibus ad eccle­siasticum statum requisitis non videatur instructus, hic certe deberet, iuxta grave S. Concilii monitum, sui Pastoris iudicio subesse et acquiescere. At contra saepe contingit ut e Seminario dimissi, eorum qui praesunt iudi. cium parvipendentes et in sua potius opinione confisi, ad sacerdotium nihilominus ascendere studeant. Quaeritant itaque aliud Seminarium, in quod recipiantur, ubi studiorum cursum expleant, ac denique aliquo exhibito plus minusve sincero ac legi­timo domicilii aut incardinationis titulo, ordinationem assequuntur. Sanctuarium autem ingressi haud recta via, quam saepissime fit ut Ecclesiae utilitati minime sint. Pas­sim vero utrumque Ordinarium, et originis et ordinationis, diu fastidioseqe vexant ut sibi liceat ad natale solum regredi, ibique consistere, dioecesi in qua et pro qua ordinati sunt derelicta, et alia optata, pro cuius necessitate aut utilitate minime assumpti sunt, ubi imo eorum praesentia otiosa est et quandoque etiam damnosa : unde Episcopi in graves angustias coniiciuntur. His itaque de causis nonnullarum provinciarum Episcopi inter se convenerunt statuentes in sua Seminaria neminem admittere qui ante fuerit a proprio dimissus. Sed cum particularis haec conventio non plene neque undique sufficeret, complures Ordinarii S. Sedem rogaverunt ut generalem legem ferret, qua malum radicitus tolleretur. His itaque attentis et omnibus ad rem mature perpensis, SSmus D. N- Pius PP. X, cui cordi quam maxime est ecclesiasticam disciplinam integram con­servare, et a sacris avertere quemlibet qui probatissimus non sit, accedente etiam voto Em. S. C. Concilii Patrum in Congregatione diei XVI. mensis Decembris 1905. emisso, praesentibus litteris statuit atque decernit: i°. Ut in posterum nullus loci Ordinarius alterius dioecesis subditum sive clericum sive laicum in suum Seminarium admittat, nisi prius secretis litteris ab Episcopo Oratoris proprio expetierit et cognoverit, utrum hic fuerit olim e suo Seminario dimissus. Quod si constiterit, omittens iudicare de causis, aut determi­nare utrum iuste an iniuste alius Episcopus egerit, aditum in suum Seminarium postulanti praecludat. 2°. Qui vero bona fide admissi sunt, eo quod reticuerint se antea in alio Seminario versatos esse et ab eo deinde dimissos, statim ut haec eorum conditio cognoscatur, admonendi sunt ut discedant. Quodsi permanere velint, et ab Ordi­nario id eis permittatur, eo ipso huic dioecesi adscripti maneant, servatis tamen canonicis regulis pro eorum incardinatione et ordinatione ; sed aucti sacerdotio in

Next

/
Thumbnails
Contents