A Győri Püspökség Körlevelei, 1906
Tartalomjegyzék
58 dioecesim, e cuius Seminario dimissi fuerint, regredi ibique stabile domicilium habere prohibentur. 3°. Pariter cum similis ferme ratio vigeat, qui dimissi ex Seminariis aliquod religiosum Institutum ingrediuntur, si inde exeant postquam sacris initiati sunt, vetantur in dioecesim redire, e cuius Seminario dimissi fuerint. 4°. Dimissi vero ex aliquo religioso Instituto in Seminarium ne admittantur, nisi prius Episcopus secretis litteris a moderatoribus eiusdem Instituti notitias requisierit de moribus, indole et ingenio dimissorum, et constiterit nil in eis esse quod sacerdotali statui minus conveniat. Denique meminerint Episcopi fas sibi non esse, nomine proprio manus cuiquam imponere qui subditus sibi non sit eo modo et uno ex iis titulis, qui in Constitutione Speculatores Innocentii XII. et in decreto S. C. Concilii quod incipit Aprimis die XX. m. Iulii 1898. statuuntur. Ac pariter neminem ordinari posse qui non sit utilis aut necessarius pro ecclesia aut pio loco pro quo assumitur, iuxta praescripta a S. Tridentino Concilio in cap. 16. Sess. 23. de reform. Vult autem Sanctitas Sua et statuta haec et cautelae omnes a sacris canonibus in re tam gravi adiectae, ab omnibus Ordinariis ad unguem serventur; idque ipsorum consientiae et sollicitudini quam maxime commendat. Praesentibus valituris contrariis quibuslibet minime obstantibus. — Datum Romae, die 22. m. Decembris. — -j- VINCENTIUS Card. Ep. Praenest., Praefectus. L. -j- S. Caietanus De Lai, Secretarius. Scepusii, die 7. Martii 1906. Nr. 2167. Adományok az építendő uj papnevelő- intézet költségeire. A létesítendő uj papnevelő-intézet költségeire adtak: Megyés püspök ur ő mlga 1000 kor., Stiglitz Ferencz 50 kor., Névtelen adakozók 300 kor. Győr, 1906. május 16. Nicolaus m. p., Episcopus.