A Győri Püspökség Körlevelei, 1906
Tartalomjegyzék
47 quas praefatorum solemnitas transfertur«. Exorta autem controversia de sensu quo intelligenda et dicenda sint festa de praecepto, Rmus. Canonicus Calendarii Rhe- mensis ordinator, de consensu Rmi. Dni. Vicarii Capitularis, Sede vacante, a Sacra Rituum Congregetione sequentis dubii resolutionem humillime flagitavit; nimirum: I. An festa de praecepto illa sint, in quibus praeter obligationem a parocho adimplendam adest quoque altera et quidem duplex obligatio parochianis imposita, nempe tum Missam audiendi, tum ab operibus servilibus cessandi ? II. An exsequiae cum Missa, praesente corpore, fieri possint in festis suppressis, quorum solemnitas in Dominicam sequentem non transfertur ? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae omnibusque sedulo perpensis, rescribendum censuit : Ad I. Affirmative. Ad II. Negative iuxta decretum n. 4003 Carcassonen., quaest. I. ad II. et III. Atque ita rescripsit. Die 1. Decembris 1905. — A. Card. Tripepi, Pro- Praefectus. L. + S. j- D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Jaurini, die 10-a Aprilis 1906. Ad S. Congtnem. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam a Moderatore Archisodalitatis a S. Antonio, erectae in ecclesia eidem dicata in civitate Patavina, sequentia dubia dirimenda sunt delata: I. An qui nomen dedit pluribus confraternitatibus, quae gaudent induito lucrandi Indulgentias, quas stationales appelant, eas lucrari valeat tot vicibus, quot sunt sodalitates, quibus est adscriptus ? II. Quando conceditur plenaria Indulgentia pro festo aliciuius Sancti, lucranda a christifidelibus in omnibus ecclesiis alicuius Ordinis, vel alicuius dioe- ceseos, haec Indulgentia acquirine potest tot vicibus, quot visitentur ecclesiae eiusdem Ordinis aut dioeceseos ? III. Cum diversi Ordines, ex gr. Benedictini, Franciscales etc. pro uno vel altero festo gaudeant plenaria Indulgentia, tributa christifidelibus visitantibus proprias ecclesias, huiusmodi Indulgentia potestne pluries acquiri, visitando singulas ecclesias eorumdem Ordinum, praesertim si haec Indulgentia dictis Ordinibus fuerit concessa a distinctis Pontificibus ? IV. Quando ad Indulgentias lucrandas praescribitur visitatio ecclesiae parochialis, haec debetne esse ecclesia parochialis propria illius, qui vult indulgentias lucrari, an alia quaecumque ? V. An sub nomine ecclesiae parochialis propriae veniat tantummodo illa domicilii, vel etiam quasi domicilii aut morae transitoriae, ut contingit tempore itineris? Et Emi. Patres in generali Congregatione ad Vaticanum habita die 31. Augusti 1905. respondendum mandarunt: Ad I. Negative iuxta Decretum Delatae saepius diei 7. Martii 1678. Ad II. Affirmative, idest acquiri potest Indulgentia una vice tantum, sed in singulis ecclesiis eiusdem Ordinis seu dioeceseos. Nr. 1642. De Indulgentiis pluries lucrandis, deque ecclesia parochi ali propria.