A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

i8 de vetitis cum protestatione comedere; et hoc, dummodo non inveniant alios domi­nos, qui sinant illos servare Ecclesiae praecepta. (S. Off. 27. Maii 1671 ) 8. Uxores catholicae possuntne apponere carnes maritis petentibus diebus prohibitis, ipsis vero non comedentibus? S. Congreg. de Propaganda Fide 26 lunii 1820. ff. Affirmative, si grave damnum mulieres patiantur non optemperantes viris suis, et secluso con­temptu religionis. S. Poenitentiaria (16. lan. 1834) expensis expositis respondet: »Posse per­sonis, quae sunt in potestate Patrisfamilias, cui facta est legitima facultas edendi carnes, permitti uti cibis Patrisfamilias induitis, adiecta conditione de non permi­scendis licitis atque interdictis epulis; et de unica comestione in die iis, qui ieiunare tenentur.« . . . Hanc vero responsionem »non continere dispensationem, neque declarationem in favorem Patrumfamilias, quibuscum fuerit dispensatum pro se tan­tummodo, quasi possent ex hoc solo titulo, vel etiam ex solo titulo oeconomiae toti familiae apponere cibos vetitos ; sed continere meram declarationem unige in favorem personarum sub potestate Patrumfamilias constitutarum, quae per se sibi cibos com­parare non possunt, vel non facile possunt, ut sunt filii et filiae in aetate minorenni constitutae.« (1. Maii 1843,) . . . »Ratio talis permissionis non est indultum Patris- familias, sed impotentia, in qua versantur filii familias observandi praeceptum.« (16. Decembris 1862.) 9. Utrum fideles dispensati a lege abstinentia diebus Veneris. . . . decur­rente anno, quando non urget obligatio ieiunii, vesci possint piscibus simul et carnibus? S. Poenitentiaria (15. Febr. 1834.) proposito dubio diligenter perpenso, fa­ctaque relatione SSmo Dno Gregorio XVI., de illius Sanctitatis Suae mandato res­pondit : Permitti. 10. Utrum obligatio de non miscendis piscibus cum carne diebus Qua­dragesimae attingat omnes, qui vi indulti carnibus vesci possunt, vel solum­modo eos, qui ieiunant? S. Congr. S. Officii 23. Iunii 1875. ff. Affirmative quoad primam partem; negative quoad secundam partem; et detur decretum 24. Mart. 1841, nempe ad dubium: An lex de non permiscendis licitis et interdictis epulis eos etiam respiciat, qui ad unicam comestionem non tenentur, uti iuvenes antequam tertium compleverint septennium, aliique rationabiliter ab eadem excusati ob impotentiam vel laborem? Emi decreverunt: Non licere. 11. Utrum qui edunt carnes non vi indulti sed ob male affectam vale­tudinem, excusentur a prohibitione permiscendi carnes cum piscibus? Sacra Poenitentiaria consideratis expositis respondet: Tuta conscientia sequi posse sententiam auctorum excusantium ab hac prohibitione eos, qui edunt carnes non vi indulti, sed ob male affectam valetudinem. (Die 9. Ianuarii 1899.) Jaurini, die 10-a Februarii 1906.

Next

/
Thumbnails
Contents