A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

17 vero, qui huiusmodi facultatibus utuntur, sub gravi ad binas ipsas conditiones implen­das obligari. (Ben. XIV. Const. Libentissime die io. Jan. 1745-) 2. An praescriptum de utroque epularum genere non miscendo, dies quoque dominicas quadragesimales complectatur? Affirmatur: complecti. (Benedictus XIV. Const. Libentissime die io. Jan. 1745.) 3. Utrum in diebus ieiunii possit inverti tempus comestionis sumendo serotinam refectiunculam infra horam X. et XI. matutinam, prandium vero differendo ad IV. vel V. horam vespertinam. S. Poenitentiaria die 10. Januarii 1834. respondendum censuit: Si inversio­nis supradictae rationabilis aliqua exstet causa, poenitentes, qui hoc more utuntur non esse inquietandos. 4. Utrum ii, qui non tenentur ieiunare ratione aetatis vel laboris, licite possint diebus induito comprehensis vesci carnibus et lacticiniis, quoties per diem edunt? Sacra Poenitentiaria (24. Febr. 1819. de mandato SSmi respondit: Fideles, qui ratione aetatis vel laboris ieiunare non tenentur, licite possunt in Quadragesima, cum indultum concessum est, omnibus diebus induito comprehensis vesci carnibus et lacticiniis. quoties per diem edunt. 5. An qui excusantur ab observantia ieiunii causa laboris, in Quadra­gesima, cum ex dispensatione concessus est usus carnium et lacticiniorum pro unica comestione, possint uti carnibus et lacticiniis in die, puoties edunt, que­madmodum licet (posito tali induito) in diebus dominicis, in quibus non habetur lex ieiunii, licet in Quadragesima sint ? Et S. Poenitentiaria sub die 16. Januarii 1834. respondit de mandato fel. rec. Pii Papae VII., fideles, qui ratione aetatis vel laboris ieiunare non tenentur, licite posse in Quadragesima, cum indultum soncessum est, omnibus diebus induito comprehensis vesci carnibus aut lacticiniis per idem indultum permissis, quoties per diem edunt. 6. An ii, qui ratione affectae valetudinis a lege ieiunii dispensati sunt, possint iis diebus, quibus per indultum usus carnis concessus est, saepius per diem carnibus vesci? S. Poenitentiaria, 16. Martii 1882. B\ Fideles, qui ratione affectae valetudi­nis a lege ieiunii seu unicae comestionis eximuntur, licite posse iis quadragesimae diebus, quibus esus carnium per indultum permissus est, toties carnibus vesci, quo­ties per diem edunt. 7. Utrum fideles, qui ratione famulatus vivunt in domibus dominorum haereticorum vel pravorum catholicorum, et hac de causa exponuntur periculo violandi legem abstinentiae, possint comedere de cibis vetitis? Resp. Si domini seu heri cibos illos parant servis catholicis, eosque adigunt ad illos comedendos in contemptum catholicismi, neque cum protestatione est lici­tum de illis comedere. Si vero non in contemptum catholicismi, sed ratione oeco­nomiae domini id faciant, et alii cibi non suppetant, in ea necessitate possunt servi

Next

/
Thumbnails
Contents